Petrarca Franciscus: Africa

Pag 210

LIBER SEPTIMUS


Et sitis, eterna que spe succendit habendi
Mortales, uritque animos et trudit in enses.
Confligunt infense acies; nec publica tantum
Hos odia exagitant; credit sua vulnera quisque
Et patris fratrisque necem, dum percutit hostem
Ulcisci. Usque adeo mentes offensa vetusta
Asperat! atque odio levius certare recenti
Impellunt sua castra duces et vocibus altis
Accendunt animos et honesta pericula monstrant
Ac subeunt. Species visa est pulcerrima mortis
Pro patria pepigisse animam. Vis ampla furorum
Armorumque dabat strepitus gemitusque cadentum
Confusos horrore sonos. Iam sanguinis altus
It fluvius camposque rigat fumantibus undis,
Iamque furens operit volvitque cadavera torrens
Mons quoque corporibus prostratis surgit equorum
Atque virum, rabidosque iugis iam separat hostes.
Non sic attonitos Egeo litore nautas
Expavisse rear, quibus insula nata repente
Est prope Therasiam; quod monstrum doctus aruspex
Romano dedit imperio Macedumque ruine
Navita sed transtro rudis ac stupefactus adhesit
Ceperat interea pugna superatus iniqua
Auxiliaris eques Penorum excedere campo.

985




990




995




1000




1005


Torna all'inizio