Petrus Damiani: Epistulae

Pag 297


Ille tamen unius aecclesiae cathedram tenet, in ditione vero tua,
quae in duorum regnorum Italiae scilicet et Burgundiae porrigitur, non
breve confinium plures episcopantur antistites. Ideoque non indignum
videbatur, ut tibi potissimum de clericorum incontinentia scriberem, cui
videlicet ad corrigendum idoneam sentio non deesse virtutem. Presertim
quod ad laudem Dei dixerim, cum virile robur femineo regnet in pectore,
et ditior sis bona voluntate quam terrena potestate. Unde quia iuxta
poetae gentilis eloquium, Opus est huic tutore, quem defensorem paro ,
hortor et peto, ut tu domno iungaris episcopo, quatinus mutuae virtutis
fulti munimine furentis in Christum luxuriae valeatis aciem debellare.
Sed dum vos confoederare ad praelium contra diabolum studeo, illud
michi bellum in memoriam revocatur, quod Debborra prophetes, uxor
Lapidoth, cum Barach filio Abinoem habuisse contra Sisaram ducem
exercitus reperitur. De illa quippe legitur, quia iudicabat populum, ascendebantque

Torna all'inizio