Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 112


Quae sunt proprietates magnifici, et quod proprietates
illas reges et principes habere
debent. Cap. XXI.

Philosophus 4. Ethicorum capitulo De magnificentia,
tangit sex proprietates magnifici, quas habere decet
reges et principes. Prima proprietas est, quia magnificus
assimilatur scienti. Dicebatur enim spectare ad
magnificum in magnis operibus facere decentes sumptus.
Cognoscere autem quibus magnis operibus qui sumptus
sint convenientes, esse non potest, nisi quis polleat scientia,
et intellectu. Secunda proprietas magnifici, est facere
magnos sumptus, non ut ostendat seipsum, sed boni
gratia. Est enim hoc commune cuilibet virtuti, agere
non propter favorem, vel propter gloriam hominum,
sed gratia boni. Specialiter tamen hoc dicitur esse proprium
magnificentiae. Nam cum in operibus magnificis,
ut cum aliquis magnifice se habet erga cultum divinum,
et erga rempublicam, et circa personas dignas, maxime
quis apparet gloriosus, et maxime quis ab hominibus
laudatur, difficile est in talibus non quaerere humanam
laudem. Et quia virtus est circa bonum et difficile,
ideo maxime spectat ad magnificum in suis magnificis
operibus, et distributionibus intendere finaliter bonum,
et non favorem, et gloriam hominum. Tertia proprietas
magnifici, est facere sumptus et distributiones delectabiliter
et prompte. Nam qui prius quam sumptus faciat,
diu ratiocinatur, et omnes minutas expensas inquirit, et
non delectabiliter, et prompte largitur quae largiti debet,
non est magnificus, sed parvificus. Ideo dicitur 4. Ethic.
quod diligentia ratiocinii est parvifica. Quarta, est magis
intendere qualiter faciat opus optimum, et decentissimum,
quam qualiter, et quantum sumptum faciat ad opus

Torna all'inizio