Salimbene de Adam: Cronica

Pag 932


destructio magna. Verumtamen illi de castro vulneraverunt de
exterioribus quam plures cum arcubus et sagittis. Et eadem
die Regini ad propria sunt reversi integro numero sine aliqua
lesione. De Castellis igitur fuerunt illi qui vulneribus sunt plagati
et de aliis villis.
Quod illi de Saxolo reversi sunt in civitatem suam.
Item eodem anno, ultimo die Iunii, reversi sunt illi de Saxolo
in civitatem suam, quos illi de Mutina licentiaverant et
posuerant in confinibus. Reversi sunt autem pacifice cum voluntate
illorum de civitate.
Quod mortuus est episcopus Mutine, et frater Philippus de Boskettis factus
est episcopus.
Et mortuus est episcopus Mutine, qui erat de Mediolano et
dicebatur dominus Ardetion, homo senex et plenus dierum. Et
turbatio erat in Mutina de episcopo eligendo, et fuerunt in electione
multis diebus. Tandem elegerunt fratrem Philippum de
Boskettis de Mutina, qui frater Minor erat. Electus fuit similiter
cum eo, ex altera parte, dominus Guido de Guidonibus, archipresbiter
Citanove, qui in iure canonico erat peritus, sed parum
videbat, et erat germanus fratris Bonifacii de Guidonibus, qui
est frater Minor. Tandem obtinuit frater Philippus et consecratus
est episcopus Mutine.
Quod multi religiosi promoti s[un]t ad p[re]lat[i]o[n]es ep[iscop]ales, mag[is]
ob gr[ati]am parentele, quam Ordinis sui.
Et nota quod diebus meis multi fratres Minores et Predicatores
ascenderunt ad prelationes episcopales, magis ob gratiam
parentele et carnalium propinquorum, quam ob gratiam Ordinis

Torna all'inizio