Salimbene de Adam: Cronica

Pag 480


exeunte Maio, ceperunt regem Hencium cum maxima multitudine
Cremonensium et Mutinensium et Theutonicorum».
De qualitatibus regis Hencii, et quod frater Albertinus de Verona lusit ad
taxillos pro eo, ut custodes eius darent ei ad manducandum.
Erat autem rex Hencius, qui et Henricus, naturalis, id est
non legitimus, filius Friderici imperatoris condam depositi, et
erat valens homo et valde cordatus, id est magnifici cordis, et
probus armatus et solatiosus homo, quando volebat, et cantionum
inventor, et multum in bello audacter se exponebat periculis;
pulcher homo fuit mediocrisque stature. Hic, quando captus
fuit, habebat dominium Regii, Cremone et Mutine. Hunc per
multos annos tenuerunt Bononienses in carcere in communis
palatio usque ad ultimum diem vite sue. Cum autem quadam
die custodes eius nollent ei dare comedere, ivit ad eos frater Albertinus
de Verona, qui erat sollemnis predicator ex Ordine fratrum
Minorum, et rogavit custodes quod sibi amore Dei et sui comedere
darent. Qui cum deprecanti nullatenus acquiescere vellent, dixit
eis: «Ludam vobiscum ad taxillos, et si vicero, habebo licentiam
dandi sibi comedere». Factum fuit. Lusit et vicit deditque comedere
regi, familiariter stando cum eo. Et omnes qui audiverunt
hoc commendaverunt fratris caritatem, curialitatem et liberalitatem.
Porro ab isto conflictu, in quo fuit rex captus et de
suo exercitu multi prostrati, aliqui evaserunt in fugam conversi,
aliqui fuerunt interfecti, aliqui vero ad carceres ducti et in compedibus
valde bene detenti.
De domino Guidone de Sesso, et de his qui apud Arolam suspensi fuerunt,
et de iniuriis et convitiis que religiosis hi qui erant ex parte imperii
intulerunt.
Dominus vero Guido de Sesso, qui erat maior ex parte imperii
in civitate Regina, fugiens periit et suffocatus est cum dextrario

Torna all'inizio