pauper locutus est, et dicunt: ‘quis est hic?’ et si offenderit  
subvertent illum». Clamat vim patiens et nullus exaudit,  
vociferatur et non est qui iudicet. (3) Si forte pauperum  
causam suscipitis, illos remisse fovetis; cum autem divitum  
causam assumitis, illos pertinaciter adiuvatis. Pauperes despicitis,  
divites honoratis; istis reverenter assurgitis, illos despicabiliter  
conculcatis. «Si introierit in conventum vestrum  
vir anulum habens aureum in veste candida, introierit et pauper  
in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est  
veste preclara et dixeritis ei: ‘Tu sede hic bene’; pauperi vero  
dicatis: ‘Tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum’;  
nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum  
iniquarum?». De vobis enim et contra vos dicit  
propheta: «Magnificati sunt et dilatati, incrassati et impinguati,  
causam pupilli non dixerunt, et iudicium pauperum  
non iudicaverunt». Sed in lege precipitur: «Nulla erit  
distantia personarum, ita parvum audietis aut magnum. Nec  
accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est».  
«Non est enim personarum acceptio apud Deum». 
V 
 De venditione iustitie.  
(1) Vos autem nec gratiam gratis datis, nec iustitiam iuste  
redditis, quia nisi venit, non provenit, nec datur nisi vendatur.  
Sepe iustitiam tantum differtis, quod litigantibus plus  
quam totum aufertis, quia maior est sumptus expense quam  
fructus sententie. Quid autem illi poteritis in districto iudicio 
  |  
  |