Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

128


et rectorum magistra, dans omnibus certas regulas, per quas ad sua
officia dirigantur. ideoque rectores civitatum et populorum informat
quales debent esse in officio presidendi. istud autem notatur
in Exodo, ubi cognatus Moysi sibi consuluit dicens: "Elige
viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint
avaritiam, et constitue ex quibus eis tribunos et centuriones
et quinquagenarios et decanos, qui iudicent populum omni
tempore". ex quibus verbis habetur quod ipsi rectores .IIIIor.
debent servare, si volunt iuste et modo debito iudicare. debent
enim esse potentes, Deum timentes, habere omnem veritatem
et odire omnem avaritiam et cupiditatem. debent igitur esse
potentes et magnanimes, ut sine aliquo timore iudicent et in suo
iudicio nullius personam formident. ideo dicitur in Ecclesiastico:
"Noli velle fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere
iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis". et in eodem
libro dicitur de quodam magno iudice Dei. in diebus suis non pertimuit
principem, et potentia nemo vicit illum. hoc est contra
multos iudices et rectores pusillanimes et timidos, qui
non audent iudicare nec punire potentes nec divites, sed tantum
simplices et pauperes. ideo Dominus dicit in Iohanne:
"Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate".
ille iudicat secundum faciem, qui iudicat non respiciendo
ad merita cause, sed ad faciem persone. tales Propheta reprehendit
dicens: "Facies peccatorum sumitis". contra tales dicit Salomon:

Torna all'inizio