Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

2,2

vv. 2947-3134


Postquam concilium divina licencia solvit,
Papa sacros apices format et ire facit.
Edificat mores, exornat religionem
Et quae sunt fidei iusticiaeque docet.
Admonet errorem fugiendum symonialem
Atque a scismaticis mandat abesse procul.
Scismaticum scribit Henricum depositumque,
Cui si quis faveat, iudicium timeat,
Iudicium caeli simul et tormenta gehennae,
In quo perpetuus est dolor et gemitus:
«Principibus, populis Reni prope litus utrumque
Gregorius rector sedis apostolicae.
Insipiens fio, quia cogitis, attamen esse
Audeo, quod voluit Christus et aula Petri.
Debueratis eum, si non me; dicta, timere
Et sicut Petrum me quoque suscipere.
Suscipitis fatuos et pro se magna loquentes,
Quos Christus nescit atque praeesse negat;
Quos facit Henricus et pontificalia vendit
Sicut Iheroboam, qui vitulos statuit.
Quis regum Petro caeli commisit habenas?
Per quem Paulus habet, quod facit atque iubet?
Creditis errori, conceditis impietati;
Nos, quia corripimus, omnia perdidimus.
Perdidimus sedem, quia sacram non damus aedem,
Perdidimus patriam; sed sino: Christus eos
Arguet et regem cicius non esse probabit,
Qui se non curat nec sua sceptra regit.
An, quia Saxoniam ferro vastavit et ultra,
Quam dici satis est, omnia comminuit,
Se regnare putat et me non pontificare
Et de consilio surgit in astra suo?
Ignorat Sathanam pro se nimis alta locutum
Ob celi sedem promeruisse Stigem?
Nescit et eiectam de templo vendicionem?
Non habet auditum Symonis interitum?
Diximus haec olym per multos multa praecantes.
Misimus et matrem multiplicare precem.
Ille, quod est hominum perversae mentis, in ygnes
Et gladios primum iussa praecesque tulit:
Inde Petro claves extorsit pontificales
Et me praecipitem iussit habire loco.
Caetera dura quidem nec dissimulanda fuerunt.
Hic autem penitus nemo tacere potest.
At ridet veteri de nomine, crimina fingit.
Personam tenuem iactitati atque rudem.
Sed de criminibus Deus est et mens mihi testis.
Et, quae me novit, dicere Roma potest.
Nomina mutari non est praesumptio. Quare
Non obicit Paulo, qui mihi verba facit?
Qui, quod vastabat sacro de sanguine Saulus.
Consule de Paulo Paulus ovile regit.
Et Christus voluit dici pro Symone Cephan,
Ut super hanc petram poneret aecclesiam.
Iacob cum Domino noctu certamen inivit
Et post bella novo nomine clarus abit.
Denique, dum sermo sit fortis et imperiosus.
Cum Paulo videar corpore ridiculus.
Sed neque nos ipsi nos fecimus; arguat illud.
Si placet arguere, qui fecit ipse Deus.
At, quae nos facimus, sunt plurima, quae faciamus
Quantum quisque potest apcius et melius.
Hac in factura, qui vult formosus haberi,
Crimen et omne malum curet abesse sibi.
Iustitiae studeat, pacem sociare laboret,
Invigilet patriis usibus et propriis.
Quod si fecissent, quos novimus, et docuissent.
Non esset vobis sanguine tincta manus.
Non essent gladii, non essent tela cruenta
Sanguine fraterno, sanguine Saxonico.
Ipse etiam feralis homo sine lite sederet
Et subiecta sibi commodius regeret.
Nunc autem, quia deposuit Petrumque Deumque,
Esto depositus cum sibi complicibus,
Senciat eteruas vires Petrique Deique
Et sit divisus a regione bona.
Qui Christum sequitur et vult consortia Petri,
Non illi sese misceat aut sociis.
Si terret promissa fides iurataque dextra,
Plus est, qui Christo nos ligat atque Deo.
Quando de tenebris fidei revocavit ad auras
Et de funerea vos ditione tulit,
Illi iurastis et vos et vestra dedistis,
Non licet ad veterem iam revocare pedem.
Qui revocat Christum, perdit vitamque fidemque
Et vitae perdit tempora praeteritae.
Ergo dampnamus reges? Non, sed stabilimus,
Nam Christo regnum servit et imperium.
Quod, si non servit et ius et federa rumpit,
Christus iure suo privat honore dato.
An non in regem periurus et insidiator
Aut comes aut etiam dux ab honore cadit?
Et [hi], qui iurant aliis, sine crimine iurant?
Et regum dominus non valet hoc facere?
Quod si pontificum non est deponere regem,
Fallimur in priscis vocibus atque novis.
Quid? Samuhel regem non abstulit ille Saulem,
Et regni solium transtulit in puerum?
Ad nostros venio, quorum sententia reges
Eiecit foras et diadema tulit.
Propter magniloquum, quem latravere, Iohannem
Audax Theophilus cum reliquis canibus,
Archadius, quia consilio se praebuit illi,
Quod sine Romano praesule non licuit,
Cessit ab aecclesia papae mandata secutus
Et se continuit, dum veniam meruit.
Constantinus item, Romani pastor ovilis,
Iustinum sacro limine pervetuit;
Qui cum regnaret phaleris et origine clarus,
Legatis solitum non tulit obsequium;
Sed se cognoscens et humi prostratus in ipsa
Urbis platea, quod petiit, meruit.
Sic et Anastasium sceptrum sublime tenentem
Fregit Anastasius papa, vir egregius.
Sed perversus homo non se respexit et iram
Desuper urguentem cernere non potuit.
Ergo cum fureret et papam persequeretur
Verbis, ignito fulmine tactus obit.
Gregorius regem, tam re, quam voce Leonem,
Tertius a magno praesule Gregorio,
Laesit et audacter anathematis igne perussit,
Ut iam saeviret mitius et fremeret;
Nec solum sacra tumidum semovit ab ede,
Sed regni solio prorsus et officio.
Sic Stephanus Carolum regem regisque Pipini
Fratrem sublimi fecit abire loco
Et, quia mollis erat nec rebus ydoneus istis,
Privatum sibimet vivere iussit eum.
At quae strenuitas erat ad maiora Pipino,
Commendavit ei, quod fuerat Caroli.
Quid Nicholaus homo sapiens, qui tempore in uno
Offendit reges comminuitque duos:
Culmen sortitum Michaelem solis eoy
Ob male depositi dedecus Ignatii;
Lotarium propter Gaudradae pellicis usum,
Frenantem Francos robur et occiduum?
Denique Gregorius, praecellentissimus auctor,
Regem privandum ducit honore suo,
Qui contra legem faceret, quam condidit ille
Atque Senatori presbitero tribuit,
Ob xenodochium per secla longa tuendum
Olim Fanchorum sub ditione potens,
Qui contra regem praesumpsit scribere legem,
Per regem regum credidit esse ratum.
Sic alii plures alios proscribere reges
Senserunt simili iure licere sibi.
Ite igitur tuti, Christum regnare scientes,
Quem contra regem nullus habere potest».
Haec ubi cernuntur et vulgo saepe leguntur,
Corda pavor tangit; denique post lacrimas
Et de Saxonico tot tristia vota cruore
Mandant Henrico sic habitare sibi,
Ut populus per eum non sordeat, et vel adire
Pontificem properet atque satisfacere,
Vel non praesumat sollempnem ferre coronam
Et lateat sacco tectus et in cinere.
«Nos», aiunt, «Christum regem nos scimus habere,
Sub quo, quisquis agit, rex et honestus erit.
Ipse quidem reges superordinat atque potentes.
Et iubet in sumptus et qua tributa dari.
Ut populus subiectus ei sine lite quiescat,
Et timeat lege noxius et gladium.
Quod si furatur rex ipse vel insidiatur
Nec de iudicio iustitiaque studet,
Frustra de solio regnique decore superbit.
Cum male conveniant regia signa malis.
Sicut, qui statuam divino pensat honore,
Fallitur et similem se facit atque parem,
Sic, qui vult dici regnans et fascibus uti,
Errat, si sese nescit adhuc regere:
Quo magis a regno procul est homo, qui pietatem
Non habet et regem spernit habere Deum,
Qui sibi cuncta putat contra ius fasque licere
Et conturbat eos, quos habuit regere;
Qui solium fedat vino cum sanguine potus,
Noctem flagitiis dat scelerique diem.
Sed iam tempus habes resipiscere, si tamen ille
Flentem suscipiat, qui tua sceptra ligat,
Si te suscipiet Christus, cum praesule summo
Suscipiat; rex est et dare regna potest.
Sin aliter, regnum turbari non patiemur
Et Christum seqiumur, quolibet ille vocat».
Ad papam vero praeces, lamenta feruntur,
Ut licet elato subveniat misero
Et vel eum reddat plangendo reconciliatum
Vel regnum videat, qualiter expediat,
Si vero iussis prorsus parere paratus
Cunctaque facturus illius ad placitum.




2950




2955




2960




2965




2970




2975




2980




2985




2990




2995




3000




3005




3010




3015




3020




3025




3030




3035




3040




3045




3050




3055




3060




3065




3070




3075




3080




3085




3090




3095




3100




3105




3110




3115




3120




3125




3130



Torna all'inizio