vero sibi occurrens, tanta multitudine undique constipatur, ut nullius montis ascensus ad
supervidendum extremitatem eius sufficere videretur. Angli vero, quos Waringos appellant,
ab imperatore primitias congressus expetentes, certamine inito, caudatis bidentibus - quibus
hoc genus hominum potissimum utitur - infestissime instantes, nostris admodum importuni
primo esse coeperunt. Cum ecce quaedam acies nostra, ex adverso illis sub nudo latere
prorumpens, forti congressu sauciatos et ab incoepto deterritos in fugam cogit; qui versus
ecclesiam sancti Nicolai, quae ibi contigua erat, vitae asylum expetentes, dum alii, quantum
capacitas permittebat, subintrant, alii tanta multitudine tecta superscandunt, ut pondere ipsa
tecta dissoluta consubruantur, illos qui subintraverant opprimentes, collisi pariter suffocarentur.
Porro imperator, videns Waringos, in quibus sibi maxima spes victoriae fuerat, enerviter
superatos, et nostros insequentes adversum se acerrime adventare, territus, fugam,
potius quam certamen, eligit: omnisque exercitus Graecorum, tentoriis cum omni suppellectili
sua relictis, quisque prior in fuga fieri accelerat. Nostri itaque victoriam adepti, duce eos
reprimente, haud longe fugientes persecuti sunt; sed ad castra eorum regressi, dux in tentoriis
imperatoris hospitatur, caeteri, qui priores accedebant, pretiosiora hospitia cum spoliis
usurpant.
Dux ergo, videns hiemem sibi imminere - mensis enim erat october - inde progressus
super fluvium Daemoniorum, castrum ad hiemandum construxit: quod, ex suo agnomine
vocans, montem Guiscardi appellavit: a quo etiam diatim usque Duracium armata manu
progrediens, diversis incursionibus crebro lacessivit. Castra vero diversa eiusdem provinciae
eius infestationem ferre non valentes, foedere cum ipso composito, deditionem facientes,
sibi conciliantur.
XXVIII. - Erat autem, ea tempestate, apud Duracium venetianus quidam, nomine
Dominicus, nobili genere, cuius providentiae major turris ad tuendum delegata erat. Huius
animum dux, quadam collocutione habita inter se frivola, aliquantisper dignoscens, aliquando,
sed rarius per se, aliquando per alios, ne forte fraus ab aliis inter ipsos componi depraehenderetur,
attentans diversis in conventionibus de traditione urbis procurare sollicite coepit. Animus
vero cupiditate aeger, ut a promittentibus avaritiae luxuria admiscetur, facile corruptus,
a bono honestoque proposito proclivis in deterius dilapsus est. Dux denique, neptem speciosae
formae habens, filiam videlicet fratris sui Guilielmi, Principatus comitis, ut ei in matrimonium
cum haereditate puellae competenti associandam se dare spopondit, pro libitu suo
favore usus, sacramentis ab utrisque partibus datis, illo ut urbem tradat, isto ut neptem conferat
jurante, mox per traditionem urbem subintrandi terminatur.
Dux de nanciscenda urbe certus, scalas ad transcendendos muros ex ligno componit;
venetianus autem in adjutorium ducis ex funibus perplexas, advenientibus hostibus, de muro
dependentes porrigit. Et quia sicuti scriptum est: Nullus perniciosior hostis est ad nocendum,
quam familiaris inimicus, ab ipso, qui vi tueri debuerat, libera facultate urbem prorumpendi
hostibus concessa, sub nomine Guiscardi, sinistro clamore saepius ingeminato, buccinis
concrepantibus, urbs tota turbatur. Cives in arma ruentes, ignari quod hostes jam
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|