Alphanus Archiep. Salernitanus: Vita et passio sanctae Christinae virginis et martyris

Col. 1276


[1276A] illico divino examine retroactis vestigiis, quasi passibus
senis vicino parieti adhaeserunt, ut profecto
tyrannus agnosceret milites a puellari caede expulsos
viribus alienis cessisse. Tunc beata Christina
hac valde admiratione secura ait: «Agnoscis poenas
tuas inefficaces, Urbane; perpendis milites quanta
in me possunt uti credulitate; occurrant dii, et
quia pro se certantibus nequeunt suppeditare auxilium,
ipsi sibi opitulentur; experiantur in me si
quam habeant divinitatis potentiam; quia eis non
parvum intuli dedecus; quos dictis confutando
contempsi, contemnendo delusi, deludendo confregi;
quibus oculos erui, quibus ora nefanda obstruxi,
quibus pedes fugaces abscidi, brachia fregi,
sine actu membra comminui.» Audiens hoc Urbanus,
[1276B] nimio moerore confusus, ferreis vinculis colla
delicata constringit, et in inferiori parte carceris
loco quodam subterraneo clausit, ac se inde domum
proripiens, ibique furibundus secum multa
revolvens, quod insperatae rei malus eventus incurrerat,
conjugi tristitiae causam poscenti rem aperit,
filiam Christianam effectam multis astantibus patefecit.
Fit amicorum repente conventus, et matronarum
maximus undique cursus; concrepat domus
diversis dolorum turbata generibus, virorum
ac mulierum, amicorum, et familiae repleta lamentis.
Dum haec apud eos geruntur, beatissima Christina
aliquantisper orationi incubuit, obsecrans uti ei Dominus
contra diabolicas acies impenetrabile scutum
[1276C] fidei conferat. Oratione autem facta, subito cum
exsiliret, ante oculos ejus juvenis splendidissimus
igneo splendore circumfusus apparuit; cui haec
dixit: «Misit me dominus Jesus Christus, cujus te
famulam toto corde confessa es, ut sim tibi aeternae
salutis galea, et impenetrabilior ab omni immissione
lorica:» et haec dicens, panem, quem secum detulerat
obtulit, eique ut comederet imperavit. Deinde,
brevi peracto spatio, ecce mater muliebri fragilitate
remissior, sparsis crinibus, veste discissa, luto coenoque
volutata, ad ejus quippe calamitatis locum
advenit, filiamque catenis innexam ferreis conspexit.
Hinc irremediabilis cruciatus, hinc incomparabilis
luctus, hinc dolor oritur inauditus; confluitur ex
urbe tota ad tam exitiale spectaculum; quid agat
[1276D] miserenda anus, quo se vertat incerta est. Appellare
filiam incipit, sed intercipit anhelitus vocem; quid
velit ignorat, quidquid factura videtur displicet.
Videt in gyro dispositas sedere matronas, et unamquamque
nominans appellat, rogat, obsecrat,
obtestatur uti materna pietate motae filiam sibi
unicam reddant. Adeunt itaque illae beatissimam
Christinam, et verbis eam suasoriis taliter occupant:
«Repugnant, Christina, virtuti scientiaeque
quam de te opinabamur, vincula quibus innecteris;
ut et cernimus, tuum exornatissimum studium nobilitate
tua indigna obscoenitate foedasti; videtur de
te congrue dici vulgare illud proverbium: Quanto
altior gloria post triumphum, tanto inferior ignominia

Torna all'inizio