individuis, praedicatur de omnibus eis: unde si species humana, prout est communis,
esset quid subsistens praeter singularia, ipsa de omnibus praedicaretur;
unde si talem humanitatem Christus assumpsisset, homo qui est Christus, de
omnibus hominibus praedicaretur. Secundum intentionem vero Damasceni aliter
est dicendum, quod omnis natura communis inquantum huiusmodi, in multis
inveniri potest: sed si aliqua species sit quae in uno tantum est individuo, hoc
est propter aliquid aliud, quod non est de intellectu illius naturae: unde possibile
est intelligere plures soles. Sed singulare habet incommunicabilitatem per
id quod est de ratione eius, scilicet per materiam, quae esset pars definitionis
eius, si definiretur, ut ex 8 Metaph. patet. Unde non est possibile
intelligi hunc hominem de pluribus praedicari. Unde patet quod illud quod nec
actu nec intellectu de pluribus dici potest, est singulare. Huiusmodi autem est
Christus: quare hoc nomen «Christus» non significat unam naturam communem
resultantem ex unione Divinitatis et humanitatis, sed unam hypostasim
subsistentem in utraque natura.
«Omnia quae in nostra natura plantavit Deus, Verbum assumpsit». Intelligendum
est de his quae sunt de ratione humanae naturae sicut principia essentialia
ipsius, vel etiam ea quae ex principiis essentialibus consequuntur ut naturales
proprietates: unde non est instantia de immortalitate, quae gratis primo homini
concessa est.
«Et tamen praedicant istum visibilem solem radios suos per omnes faeces et sordes
corporum spargere, et eos mundos et sinceros servare». Responsio, quare
sol non inficitur ex hoc quod radios suos per faeces spargit, haec est: quia non
communicat cum aliis corporibus in materia, ut simul agens patiatur, sicut ea
quae in materia communicant, dum agunt, patiuntur, ut in 1 de Gener.
dicitur. Anima autem communicat corpori in materia, non ex qua fit anima, sed
in qua fit; et ideo ex coniunctione ad corpus inficitur. Divinitas autem non communicat
cum corpore neque in materia ex qua, cum omnino sit immaterialis,
neque sicut materia in qua, cum non uniatur corpori sicut forma eius.
|
|