meum, a domo mearum deliciarum expulsum et filiis et
consanguineis meis. Et ait ei testudo: Decet per omnia quod
amicus amico et socius socio de bonis concessis recompensam
faciat, vt cognoscantur ad inuicem, et ostendat ei dominium
et bona et filios et consanguineos suos, et comedat de pane
suo. Tu nunquam intrasti domum meam, nec aliquid boni a
me percepisti, quod quidem mihi verecundum est. Et ait
symeus: Non debet quis querere de amico suo nisi quod manifestet
totum cor suum et sibi totam reuelet dilectionem
et eum diligat vt seipsum. Omnia autem preter hec vana sunt.
Equi enim, boues et asini coniuncti sunt ad inuicem, quando
comedunt eorum escas; fur vero adheret illis in nocte,
non ex sui dilectione quam habet erga illos, sed vt furetur
illos. Et ait testudo: Vere et iuste dicis, quia non debet quis
de amico suo querere nisi amiciciam suam et conseruare sibi
fidem, et non ad meritum quod ab eo recipiat. Dicitur autem
quod quicumque querit aliquid ab amico suo, non multum
frequentet ipsum aggrauare in suis petitionibus, quia vitulus,
quando multum nititur sequi suam matrem, percutit eum
mater, vt corruat in terram. Ego autem debeo te querere et
remunerare tibi secundum opera tua pro posse meo. Et non
locutus sum tibi hec omnia que dixi, nisi quia noui voluntatem
tuam et morum tuorum complementum. Et propter
hoc volo vt venias ad domum meam, quoniam est in loco
multarum arborum et bonorum fructuum, et prope est. Nunc
autem, frater mi, volo vt ascendas super dorsum meum, et
portabo te ad illum locum.
Et audiens symeus memorationem arborum et fructuum,
superauit eum suus appetitus, et ait illi: Vo1o venire tecum.
|
|