AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod timor secundum quod est passio, non est
donum, sed secundum quod est habitus quidam a Deo infusus. Similiter etiam
neque spes secundum quod est passio, est virtus, sed secundum quod est habitus
quidam perficiens ad actum similem passioni, quae est spes. Dolor autem
qui est passio sensitivae partis, non est pars poenitentiae, quamvis etiam talis
possit esse poenitentiae adiuncta; sed dolor in rationali parte consistens, qui
est operatio magis quam passio. Gaudium etiam quod est in parte sensitiva animae
non est fructus; sed quod est in ratione, non potest dici passio, proprie
loquendo, quamvis aliquid habeat de similitudine passionis.
Ad secundum dicendum, quod timor eorum quae sunt sub homine, ad infirmitatem
hominis pertinet; sed timor Dei, qui est supra hominem, non est infirmitatis,
sed maximae perfectionis in ipso: quia in hoc ipso inferius perfectissimum
est quod suo superiori maxime subditur.
Ad tertium dicendum, quod timor Dei est amor, non essentialiter loquendo, sed
per causam: quia amor est causa timoris.
ARTICULUS 2
Utrum timor servilis sit a Spiritu Sancto
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod timor servilis non sit a Spiritu Sancto. Quidquid enim est a
Spiritu Sancto, potest esse simul cum ipso. Sed timor servilis non habetur simul
cum Spiritu Sancto, qui sine caritate non habetur, cum qua non est timor servilis.
Ergo timor servilis non est a Spiritu Sancto.
2. Praeterea, sicut Deus propter seipsum amandus est, ita propter seipsum
timendus est. Sed amor mercenarius quo quis amat Deum propter bona temporalia,
non est a Spiritu Sancto, cum sit illicitus: quia plus amantur illa bona
temporalia quam Deus. Ergo et timor servilis, quo Deus propter poenas timetur,
non est a Spiritu Sancto.
3. Praeterea, illud quod nascitur ex radice peccati, non est a Spiritu Sancto. Sed
timor servilis ex timore nascitur, qui est radix peccati; unde super illud Iob 3, 2:
«Quare non in vulva mortuus sum?» etc., dicit Gregorius:
«Cum ex peccato praesens poena metuitur, et amissa Dei facies non amatur,
timor ex tumore est, non autem ex humilitate». Ergo videtur quod timor servilis
non sit a Spiritu Sancto.
|
|