Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

60


Sequitur quarta pars, in qua agitur quo tempore civitas Ianue
ad fidem Christi fuit conversa. et ista pars habet tria capitula. in
primo capitulo ostenditur quod totus mundus culture ydolatrie serviebat.
in secundo capitulo ostenditur quod Ianua fuit prima vel
una de prioribus civitatibus Ytalie, que ad fidem Christi fuit conversa.
in .IIIo. capitulo ostenditur illud idem per rationem.
Quod totus mundus ante Christi adventum culture ydolatrie
serviebat. [capitulum primum].
Ante Christi adventum genus humanum ita erat errorum tenebris
excecatum, quod, relicto vero Deo, fere omnes ydola
vana et multa colebant, et statuas aureas et [argenteas] fabricantes,
eis honores divinos et sacrificia offerebant. demones
quoque ipsa simulacra subintrabant et per ipsa simulacra multa
occulta et futura predicere hominibus videbantur. sicut enim
dicit sanctus Ysidorus, demones tribus modis occulta et ventura
scire possunt. primo per subtilitatem sue nature. videmus

Torna all'inizio