ex actione nature. Si enim sit cum malis signis, et maxime cum
asperitate et nigredine, tremore cordis, dolore ypocondrii, vigiliis,
alienationeque, significat turbiditatem non esse actionem nature,
sed ex nimia adustione, et est signum male materie si pauca
sit urina, tamen si rubra et grossa et multum in febre acuta, bonum,
et maxime si sit cum multa ypostasi; febris enim dissolvetur,
et maxime si inceperit subtiliari, et hoc in nuncio die Orina
subrubicundissima ypocondriorum yctericiam significat ante vii
diem, et tamen pessima si tamen subtilis fiat et habeat obscuram
interius mentis alienationem significat. Urina rosea et grossa in
ydropisi et pauca nunciat mortem. Urina naturalis debet esse clara,
ideoque hec etiam que grossa est longum morbum demonstrat;
crudior tamen est subtilis; in ea enim que grossa est tempus fit
necessarium et subtiliatur tamen; in subtili vero longum tempus
fit necessarium, scilicet ut primo subtilietur et bolliat, turbetur
et grossum efficiatur, deinde subtiliter et clarificatur. Urina vero
que temperamento sunt vicine, sunt auree vel russe; hii colores
nunciant naturam comenientis actionis esse: unde et colores et liquores
vicini sunt temperamento auree. Urina nimia et pauca in
febribus acutis mortalis. Urina nigra in febri quere solutionem maxime
in statu. Urina nigra mulieribus quibus ablata sunt menstrua.
In ceteris autem passionibus, et maxime acutis, mortalis. Urina
hec in acutis morbis spasmum significat. Si autem sit cum alienatione
et fastidio, mortem nunciat. Hec in pleureticis mortalis. Urina
quoque hec mortalis in omnibus passionibus, excepta quartana
et quibus oblata sunt menstrua, et spleneticis et quibus dolor est
in pectore. Urina viridis cum grossitudine convenit; hec incensionem
significat. Si igitur sit cum febre levi, consumptionem corporis
significat; si vero cum acuta febre, alienationem; in acuta spasmum
ostendit, maxime si extrema sint frigida ypostasis consideratur
aut secundum locum in quo est, aut secundum colores vel formas,
aut secundum tempus in quo debet apparere. Secundum locum,
quia aut in fundo, aut in medio, aut in summo; secundum
colorem, quia alba aut rubra vel russa; secundum formam, quia
aut continua aut divulsa vel rotunda, aut aliter existens; secundum
tempus, quia aut ab inicio morbi apparet, vel in nuncio die, vel
aliis temporibus. Si igitur sit alba ypostasis, et tamen ut nebula,
significat naturam incepisse materiam decoquere; si autem in medio
sit, ostendit naturam mediam decoxisse; in fundo existens, totam
decoctam materiam ostendit esse; si sit alba, levis, coniuncta,
pineata, et in nuncio die, et si uritia sit crocea et russa. Si tamen
in omni tempore non eodem modo, significat naturam esse debilem
et digestionem morbi deficere et maxime si sit in inicio. Ypostasis
que est in fundo calicis et est quasi nebula et est russa vel
rubea vel aurea, acumen morbi nunciat. Si autem est grossa quasi
farina, longum morbum significat; nigra, alienationem. Nebula
nigra in peryodica quartanam futuram nunciat; in quartana existens
coctionem, iam significat incipientem,quartane solutionem.
|
|