O.
Forma appellacionis et ipsius notificacionis tradita, quia
post appellacionem conceduntur interdum a iudice apostoli
qui in appellacione petuntur, ideo subsequenter de ipsis
apostolis est videndum.
a. De litteris que apostoli seu dimissorie littere
nuncupantur.
Cum appellatur ab aliquo delegato vel ordinario iudice,
sive a diffinitiva sentencia sive ab interlocutoria, iudex
tenetur apostolos concedere appellanti.
Et tunc notarius, si a delegato iudice conceduntur,
debet totum tenorem litterarum delegacionis in litteris
ipsis inserere, et de processu cause sub breviloquio mencionem
facere, ut in proxima forma notabo.
Si vero ab interlocutoria vel aliquo gravamine appellatur
ex aliqua ficta causa, et iudex appellacioni non
deferat pro eo quod falsam continet, tunc tenor appellacionis
est in dictis litteris inserendus, et etiam utrum detulerit
iudex appellacioni vel non. etconsuevit iudex se in
talibus litteris excusare pro eo quod appellacioni non
detulerit, sicut inferius in secunda forma conscribam,
et causam quare non detulit assignare.
b. Forma apostolorum cum appellatur a gravamine
per iudicem delegatum.
Sanctissimo in Christo patri domino M sacrosancte
romane ecclesie summo pontifici G archydiaconus lewenensis,
in infrascripta causa iudex a sede apostolica delegatus,
pedum oscula beatorum.
Placuit sanctitati vestre, causam quam P de tali loco
movebat seu movere intendebat R de tali loco super
canonicato ecclesie mihi conmittere sub hac forma:
Martinus etc.
|
|