divina, que ceperat, carmina sedulus decantabat. confusus in 
his diabolus, mox cum fetore nimio, et magnis stridoribus, de conspectus 
illius aufugit. haud mora: vir sanctus, reductis ad sinum oculis, 
librum, quem diabolus in flumen proiecerat, repente ante se reductum 
repperit, versis foliis eo loco, quo ab eo cepta oracio decurrebat. 
ex eo igitur ille Dei famulus ita sibi contra diabolum <a Deo datam> 
victoriam adeptus est, ut nulla eius luctamina deinceps expertus sit. 
de quo eciam percepimus, multa post suum obitum beneficia sanitatum 
contulisse fidelibus, plures inerguminos, et febricitantes suis salvasse 
meritis, et oracionibus: quod hodieque digne petentes accipiunt. 
transitus vero eius a seculo, quintodecimo kalendas octubris. 
DE SANCTO LANDULFO MONACHO. 
ALIUM eciam in eodem loco virum eque venerabilem Landulfum 
nomine fuisse comperimus, quem ita Deo dilectum 
fuisse famulum manifestis cognovimus assercionibus, ut eciam 
modernis temporibus plures inerguminos ad eius tumulum curatos 
audierimus. quod si nos non vidimus, tamen illos, qui viderunt, 
vidimus, quique nobis referre soliti erant. quia cum eius nomen, 
et sepultura incognita haberentur, demoniacus quidam ad sancti 
viri Dei superius dicti Boni sepulchrum ductus, ut eius meritis 
et precibus a Domino de tam horrendo exicio liberarentur, repente 
per hos eius magnis clamare diabolus vocibus cepit, et istius 
nomen, locumque sepulture monstrare, illius se meritis, non alicuius 
dicens posse fugari. tunc omnibus Deum rogantibus, idem 
paciens pavimento prostratus, qui illuc usque fuerat vexatus, ilico 
virtute divina salvatus, ab illius sancti Dei famuli sepulchro surrexit 
sanus; moxque gloria in excelsis Deo ab omnibus decantatur 
huius deposicionis dies colitur .IIII. kalendas septembris.
  |  
  |