Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 128


Nam sitis atque famis cruciati tabe diurna,
Formidant opibus se recreare suis.
Hi non sunt domini, sed servi divitiarum:
Illas prodesset non habuisse magis,
Nam timor et stimuli curarum quas patiuntur
Cessarent, corda liberiora forent.
Hi, dum divitiis retinendis non potiendis
Intendunt, servi constituuntur opum;
Ne perdantur opes, timor hic servilis habetur;
Hunc debet virtus summa fugare foras.
Contestarer adhuc de tali plura timore,
Sed que sufficiant, ista locuta fui".
"Non tam consultus de rerum perditione
Quam sibi de facta fraude dolere solet.
Non doleo quod tu nostras intraveris edes,
Sed quia me vetula ludificare studes.
In calidis frigere nimis gelidisque calere
Te video; panem postulo, vina paras;
Ire volo Romam, Capuam me mittis ad urbem;

Torna all'inizio