Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 24

Liber I


quidem, quia se dolo peti et circumveniri putat, quum nimis compositam et quasi phaleratam orationem videt; taedium vero, quum non sine difficultate intelligit quae legit. In quod vitium plerique nostris temporibus incidunt. Qui tum se optime atque elegantissime loqui putant, quum obscurissimis atque ab usu remotissimis aut longissime translatis verbis utuntur. Atque hoc vitium si quibus vitandum fuit unquam, nobis praecipue vitandum est, cum quia non semper cum doctissimis agimus, tum quia in levissimo scriptorum genere, hoc est epistola, plerunque versamur. Nam, quum scripta omnia dilucida ac facilia esse debeant, quippe quae propterea eduntur, ut legantur atque intelligantur, neque semper a doctissimis legi possunt. Hoc epistolae maxime proprium esse debet, ut facilis, ut dilucida, ut perspicua sit, quae, ut supra diximus, necessitatis gratia inventa est, ut cum absentibus de rebus communibus colloquamur. Neque semper ad doctos scribitur et responsum semper expectat,. Saepe etiam spacium excogitandi non habet. Ideo dixerunt nonnulli extemporalem eam et quodammodo negligentius scriptam videri debere. Sed ut ad exordia revertamur, dabimus operam, ut quum universa epistola, tum vel maxime exordium, simplex, dilucidum et perspicuum sit et animos lectorum tribus illis modis, benevolentia,

Torna all'inizio