eo tempore ita defecerant pulli, carnes porcine atque bovine,
quod non reperiebantur infra civitatem venales. Cepit igitur ibi esse
pestilentia famis; quia tunc proprie dicitur esse fames, cum offertur
pretium, nec inveniri potest qui habeat ad vendendum. Intellexit hec
autem cancellarius a quibusdam: unde, convocato exercitu, prelium
indixit, referens quod cives ita erant pre fame nimia exinaniti, quod
vix poterant arma deferre. Iubet ergo pulsari tubas, tangi timpana,
dividi exercitum per acies; sicque cum omnibus iuxta menia civitatis
accessit, fortiter clamitando. Cives autem hec videntes, pulsatis
campanis, cum clamore maximo civitatem exiverunt, incipientes
cum eis acriterbellari; et licet essent famelici et multa inedia
oppressi, tam fortiter pugnabant ac si essent cibis delicatissimis
recreati. In prelio siquidem ita erant universi permixti, quod se ad
invicem cognoscere nequibant, et vix poterat unus alium videre pre
multitudine pulveris qui aerem inficiebat. Aures autem omnium,
propter clangorem tubarum, equorum strepitum et bellantium voces,
ita erant obtuse, quod nullus poterat discrete intelligere que dicebantur.
Cum autem sic prelium continue duraret, pars exercitus
cancellarii accessit ad Venetos, intravitque cum eis galeas; unde tunc
Veneti adeo appropinquarunt, ut etiam domos quorum dam civium
intrarent. Consules autem anchonitani, hec audientes, illos tantum modo
transmiserunt ad mare, qui domos iuxta portum magis habebant
propinquas. Eodem quippe die tantam contulit Deus Anchonitanis
victoriam, quod illi, qui ad mare iverunt, Venetos fugarunt,
galeas quas prius ammiserant potentissime recuperando; et ipsi qui
remanserant exeritum cancellarii usque ad machinas repulerunt,
unde tunc quidam vegeticulum resina et pice plenum ante stuem
lignorum proiecit, set nullus audebat apponere ignem, quia locus in
medio bellantium consistebat. Eadem autem hora venit quedam
femina vidua, nomine Stamira, et apprehendens ambabus manibus
mannariam divisit propere ipsum vegeticulum, currensque postea
faculam accendit et eam tamdiu, videntibus universis, tenuit inter
hedificiorum ligna, donec focus vires potuit proprias exercere,
|
|