Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 574


Octavo, assuescendi sunt bellatores, ut etiam natare
sciant. Nam non semper pontes sunt prompti: et multotiens
ignoratur aquae profunditas. propter quod ex
ignorantia natandi, contingit multos periclitatos esse.
Inde est quod apud Romanos antiquitus consuetudo erat,
quod iuvenes futuri bellatores postquam per magnam
partem diei exercitati esent ad arma, si tempus erat natationi
congruum, ducebantur ad fluvium, ut artem natandi
addiscerent. immo non solum pedites, sed equites,
et etiam ipsos equos ad natandum exercebant. Advertendum
autem quod praedictorum exercitiorum quaedam
sunt magis propria equitibus, quaedam peditibus, quaedam
utrisque. Quod quomodo sit, non magna consideratione
eget, et solertem mentem latere non potest. Nam
ascendere equos, est proprium equitibus: proiicere lapides
cum funda, videtur esse proprium peditibus. Alia vero
sunt aliquo modo applicabilia ad utrosque.
Quod utile est in exercitu facere fossas, et
construere castra, et qualiter castra sunt
construenda, et quae sunt attendenda
in constructione castrorum.
Cap. VIII.

Negocia bellica inter caetera periculosiora esse videntur,
ideo in eis est magna diligentia adhibenda. In
talibus igitur non potest quis superabundare cautelis. In
pugna enim omnini est eligendum, maiorem diligentiam
habuisse quam bella commissa requirerent, quam
circa ipsa in aliquo neglexisse. Nam recitat Vegetius dixisse
Catonem, quod in aliis rebus si quid erratum est, potest
postmodum corrigi. Delicta veor bellorum emendationem
non recipiunt: sed statim poena errorem consequitur:
quia imperite et imprudenter pugnantes,vel confestim

Torna all'inizio