eidem protectori vestro, domino nostro, beato Petro, offerre iussistis, omnia reddere
et contradere sancte Dei ecclesiae studeatis et nequaquam iam ipsius nequissimi regis
vel eius iudicum seductuosa verba et illusionis mendatia credatis. Ecce enim patefactum
est eius mendatium, ut nequaquam ulterius vires credendi habere possit; sed
magis, cognito eius iniquo ingenio et iniqua voluntate, eius fraudantur insidiae. Et
quod semel beato Petro polliciti estis et per donationem vestram manu firmatam, pro
mercede animae vestrae beato Petro reddere et contradere festinate. Beatus denique
Paulus apostolus ait: “Melius est non vovere, quam post votum non reddere”. Etenim
nos omnes causas sanctae Dei ecclaesiae in vestro gremio commendavimus; et vos
reddetis Deo et beato Petro rationem in die tremendi iuditii, quomodo decertaveritis
pro causa eiusdem principis apostolorum et restituendis eius civitatibus et locis. Vobis
denique multis iam devolutis temporibus hoc bonum opus reservatum est: ut per vos
exaltetur ecclesia et suam princeps apostolorum percipiat iustitiam. Nullus meruit
de vestris parentibus tale praefulgidum munus, sed vos praeelegit et praescivit Deus
ante tempora aeterna, sicuti scriptum est: “Quos praescivit et praedistinavit, hos et
vocavit; et quos vocavit, illos et iustificavit”. Vocati estis, iustitiam ipsi principi
apostolorum sub nimia festinatione facere studete, quia scriptum est: Fides ex operibus
iustificatur.
De omnibus vero tribulationibus nostris, quas passi sumus vel denuo patimur,
Deo auxiliante Folradus filius [noster], vester consiliarius, et eius socii enarrent vobis.
Et ita agite de causa beati Petri, ut et in hac vita victores favente Domino existatis
et in futuro, intercedente ipso principe apostolorum beato Petro, gaudia possideatis
aeterna.
Bene valete, excellentissimi filii.
|
|