Catillones appellabant antiqui gulosos.
Catillatio grave obprobrium hominibus generosis obiciebatur,
si qui provincias amicas populi Romani expoliassent.
Caesticillus appellatur circulus, quem superponit capiti, qui
aliquid est laturus in capite.
Caespes est terra in modum lateris ciesa cum herba, sive
frutex recisus et truncus.
Catulinam carnem esitavisse, hoc est comedisse, Romanos,
Plautus in Saturione (111) refert.
Catax claudus.
Caecultare est caecos imitari.
Caesariati comati.
Catularia porta Romae dicta est, quia non longe ab ea ad
placandum caniculae sidus frugibus inimicum rufae canes
immolabantur, ut fruges flavescentes ad maturitatem perducerentur.
Caedem putant ex Graeco dici, quod apud illos+ kethin+ significet
interficere.
Caenina urbs, quae fuit vicina Romae, a Caenite conditore
appellata est.
Catulus genus quoddam vinculi, qui interdum cauis appellatur.
Caestus vocantur et hi, quibus pugiles dimicant, et genus
quoddam ornatus mulierum.
Caediciae tabernae in via Appia a domini nomine sunt
vocatae.
Cavillatio est iocosa calumniatio.
Cati fons, ex quo aqua Petronia in Tiberim fluit, dictus,
quod in agro fuerit cuiusdam Cati.
Cacula servus militis. Plautus (Trin. 721): «Video caculam
|
|