dignitatis, prius regalia precepta scribere voluimus, ne forte error
fieret legentibus. diversorum enim ducum, videlicet Grimoaldi,
Siconis et Sicardi, atque Hildeprandi pater iste Iosue viguit temporibus.
sed iam singula singulis monstremus descripcionibus.
DE SANCTO DONATO.
In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Regnante
domno Carolo, excellentissimo rege Francorum atque
Longobardorum, anno regni eius in Italia, Deo propicio, quinto
Ego, in Dei nomine, Hildeprandus gloriosus et summus dux ducatus Spolitino, donamus atque concedimus in monasterio Sancti
Vincencii levite et martyris Christi, quod situm est in territorio
Beneventano, super fluvio Vulturno, ubi Iosue venerabilis abbas
regimen tenet, ecclesiam Sancti Donati in territorio Comino, cum
|
|