seminanti, idest danti sibi usuram, reddit dampnum. Iuxta illud Ps.
dictum de feneratore << Persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum
corde mortificare >> . Homines enim inopes et mendici propter indigentiam
accipiunt pecuniam sub usuris quos usurarius persequitur, dum illud
modicum quod habebant minuit vel totaliter tollit et sic per hoc occidit compunctum
corde, idest tribulatum simul cum corporis necessitate cum eum
spoliat eo de quo poterat vivere. Set contra quia interdum videmus quod
aliqui accipiendo sub usuris ditantur mercando, quorum necessitati usurarius
subvenit mutuando. Unde Eccli. XXIX, << Qui facit misericordiam
feneratur proximo >> idest qui feneratur proximo facit misericordiam. Et dicendum
quod talis subventio vel ditatio indigentis non est intenta ab usurario,
set per accidens contingit et in valde paucioribus et raro, per quem
modum iniuria facit patientem et frigus calefacit. Quod autem dicitur in
Eccli. non intelligitur de mutuo usurario, set liberali. Unde fenerari
accipitur ibi pro mutuare.
Item est contra naturam terre, quia terra ex pluvia satiatur et mollescit,
set usurarius quanto magis pluit sibi pecunia, tanto magis sitit. Iuxta
illud poete << Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit >> et magis
durescit ad non subveniendum indigentibus sine extorsione usure. Iuxta
illud Cant. VIII << Dura ut infernus emulatio >> idest amor lucrandi pecuniam.
Infernus enim quotcumque recipiat nulli compatitur quin eum velit
affligi. Set et usurarius peior est inferno, quia infernus audita passione domini,
quod suum non erat restituit, idest sanctos patres, quod quidem non
facit usurarius quantumcumque audiat domini passionem.
Secundo est contra naturam aque tum quia fluvius transiens et foveam
vacuam reperiens replet eam, tum quia aqua aufert sitim potanti. Set econtra
usurarius hominem vacuum pecunia magis evacuat et ex pecunia magis
potata, magis sitit. Iuxta illud. Eccles. V << Avarus non implebitur pecunia >>
et Eccli. XIII << Evacuabit te et non dolebit >> .
Tertio est contra naturam aeris, quia aer recipit in se lumen solis materialis,
set econtra usurarius repellit a se lumen solis spiritualis idest verbi divini.
Exit enim de ecclesia quando debet predicari. Iuxta illud Ib. XXIV
<< Ipsi fuerint rebelles lumini >> .
Quarto est contra naturam ignis, quia ignis semper vadit sursum versus
celum, set usurarius semper vadit deorsum versus terram et infernum, nullo
tempore quiescens in itinere, nec die nec nocte, nec in feriis nec in festis et
comedendo et bibendo et vigilando et dormiendo continue vadit. Unde in
Ps. << Oculos suos statuerunt declinare in terram >> et iterum << descendant
in infernum viventes >>. Cum terra, enim, vadit ad terram per affectum et per
temporale lucrum, set ad infernum per demeriti instrumentum. Cum tamen
|
|