Adde huc iniurias, que aut abs te aut a tuis magistratibus
huic civitati frequentissime inferuntur. Deum testamur,
iniuria cogit nos rebellare, ut olim Israel a Roboam
fecit. Et que tanta fuit illa iniuria, quanta portio
nostre calamitatis graviora solvere tributa? Quid
enim, si rem publicam nostram exhaurias? Exhausisti!
Si templa spolies? Spoliasti! Si virginibus matribusque
familias stuprum inferas? Intulisti! Si urbem sanguine
civili perfundas? Perfudisti! Hec nobis sustinenda
sunt? An potius, cum tu pater nobis esse desieris, nos
quoque filios esse obliviscemur? Pro patre, summe
pontifex, aut (si hoc te magis iuvat) pro domino hic te
populus advocavit, non pro hoste atque carnifice. Patrem
agere aut dominum non vis, sed hostem ac carnificem.
Nos sevitiam tuam impietatemque, et si iure offense
poteramus, tamen, quia christiani sumus, non
imitabimur nec in tuum caput ultorem stringemus gladium,
sed te abdicato atque summoto alterum patrem
dominum ve adoptabimus. Filiis a malis parentibus, a
quibus geniti sunt, fugere licet: nobis a te, non vero patre,
sed adoptivo et pessime nos tractante, non licebit?
Tu vero, que sacerdotii operis sunt, cura, et noli tibi
ponere sedem ad aquilonem et illinc tonantem fulgurantia
fulmina in hunc populum ceterosque vibrate.
*****
XXIX. 94 Sed quid plura opus est in re apertissima
dicere? Ego non modo Constantinum non donasse tanta,
non modo non potuisse Romanum pontificem in
eisdem prescribere, sed etiam, si utrunque esset, tamen
|
|