Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 984


DIVISIO SECUNDAE PARTIS TEXTUS
«Modi autem peccatorum varias in Scriptura distinctiones habent». In parte
praecedenti determinavit Magister quaedam quae requiruntur ad peccatum quasi
partes integrantes ipsum: hic determinat diversas peccatorum divisiones; et dividitur
in partes duas: in prima prosequitur divisionem peccatorum capitalium, ibi:
«Praeterea sciendum est septem esse vitia capitalia». Prima dividitur in duas: in
prima ponit quasdam distinctiones peccatorum, quae sumuntur ex parte rei; in
secunda ponit quamdam quae sumitur ex parte nominis, ibi: «Variam quoque
appellationem habet». Circa primum tria facit: primo distinguit modos peccatorum
penes motiva sive radices; secundo penes actus, in quibus peccatum consistit,
ibi: «Alii vero dicunt, peccatum fieri tribus modis»; tertio penes obiecta, ibi:
«Dicitur quoque homo peccare in Deum, in se, et in proximum».
«Praeterea sciendum est, septem esse vitia capitalia». Hic ponit distinctionem
capitalium vitiorum; et dividitur in duas: in prima enumerat capitalia vitia; in
secunda reducit ea in unum principium, ibi: «Ex superbia tamen omnia mala
oriuntur». Et circa hoc tria facit: primo ostendit superbiam esse originem capitalium
vitiorum; secundo obiicit in contrarium, ibi: «Huic autem videtur obviare
quod Apostolus ait»; tertio solvit, ibi: «Sed utrumque recte dictum est». Circa
primum duo facit: primo ostendit superbiam esse principium omnium peccatorum;
secundo assignat superbiae species, ibi: «Huius quatuor sunt species».
QUAESTIO 2
Hic quinque quaeruntur: 1. De distinctione peccatorum quae sumitur penes
radices; 2. De divisione peccatorum quae sumitur penes actum; 3. De divisione
vitiorum capitalium; 4. De distinctione specierum superbiae quae in littera
assignantur; 5. Utrum peccatorum sic distinctorum possit esse aequalitas in
gravitate culpae.
ARTICULUS 1
Utrum peccata distinguantur penes radices
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter penes radices distinguantur peccata. Radix
enim est similis fundamento. Sed peccatum non habet fundamentum, ut dicitur
in glossa Matth. 7. Ergo non habet radicem; ergo penes radices non debent
distingui peccata.

Torna all'inizio