Pro signiticat in, ut pro rostris, pro aede, pro tribunali.
Progenerum appellat avus neptis suae virum.
Profanum quod non est sacrum. Plautus (frag. inc. 38):
“Sacrum au profanum habeas, parvi penditur.”
Pro ponitur etiam pro amplificando ac palam faciendo, ut
prodi, provoca, protrahe, propelle; alias pro privandi facultate,
ut in propudio, prohibendo, quia utrumque abnuit in
his esse pudorem potestatemque: alias aliud alio, ut <pro>
pecunia, pro praedio, consule; alias pro admiratione, ut pro
luppiter; alias pro ante, ut pro ostio; alias pro <in>, immittere
et promittere barbam et capillum.
Profundum quod longe habet fundum.
Profesti dies procul a religione numiuis divini.
Profusus super modum sumptuosus. Terentius (Ad. 134):
“Pronfundat, perdat, pereat, nihil ad me adtinet”. Alias
abiectus iacens. Pacuvius (321): “Profusus gemitu murmuro.”
|
|