Gaufridus: Summa de arte dictandi

899


21. CONTRA MAGISTROS AMBITIOSOS.
Amplius ad magistros quos odor fame trahit ad cathedram antequam
in eis fructus scientie maturescat sic possumus exordiri: Ultra
modum presumit arbor que fructificare destinat ante flores.
Vel: Anticipata
maturitas pariendi partus efficit abortiuos.
Vel: Satius est citra cathedram
residere, quam per indecoctos sermones ad umbram appellatiui nominis
profiteri.
Vel: Ridiculosum est ut docere studeant qui nondum discere
didicerunt.

22. IN CONTRARIUM SIC:
Balbutire antecedit alloqui, et balbutiendo fit transitus ad loquelas: tam
diu delirauit Orpheus, donec inter citharistas superlatiue laudis obtinuit principatum.

Vel: Ad splendorem sereni nominis lucerna frequenter accenditur
probitatis.
Vel: Adimplendi sui mensuram uocabuli magistrorum uigilat
intentio: ipsum nomen ad studium etiam inuitos inuitat, ne fama
illorum dormitet, ne sit eis decor uocabuli ociosus.

23. QUOD NON SEMPER PROVERBIA LOCUM HABENT.
Hoc autem in summa de prouerbiorum dispositione non immerito
est addendum, quod in qualibet epistole parte prouerbialis dignitas sedem
habet. In illis enim fidem non adhibeo, qui semper prouerbium
narrationis estimant precursorem. Sicut autem in nobilium domorum
liminibus decentius marmora sedent, ut ingredientium oculos festina
sculpture iocunditas remoretur, sic in ipso epistole uestibulo post salutationem
preambulans decenter et congrue collocatur. Hoc autem dictatoribus
consulo precauendum, quod ubi narrationem prouerbium antecedat,
ab eius comitatu longe non deuiet, set eam expectet et propre
respiciat subsequentem, ne fedus iurate societatis uel rumpere uel quasi
respuere uideatur.

Torna all'inizio