Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 507

Tomus I


onere, non indigne ad partes solicitudinis
vocaremus quosdam praeficientes circa
latus nostrum publicis officiis aulae Caesareae;
quosdam ad praesidiatus regionum pariter et
regnorum ac provinciarum administrationes
et regimina statuentes; aliis per diversa officia
praefecturarum prout nobilitas exigit, et industria
singulorum, propensiori studio deputatis;
ut quae in principem Rom. cuncta
officia et sua transtulerat, eadem felix Roma
nihilominus particeps onerum et laborum
coadiutrix accedat, nec sit expers honorum
quorum ipsa contulit incrementa. Non patientes
igitur conceptae voluntatis commoda
diutius prorogati, sed ut ad decus et
honorem urbis nobiles Romani praesideant officiis,
et dignitatibus illustrentur; universitatem
vestram monemus, sollicitamus, et hortamur
attentius, quatenus proconsules nostros,
Nepuleonem Joannem de Polo, Ottonem
Frangepanem et Anglum Malabrancham, dilectos
nostros, absque difficultate morae ad
nostram praesentiam transmittatis; honores et
onera subituros, quibus singulos eorum duxerimus
deputandos, ut felici nostro tempore
in urbe Romana Romulei sanguinis honos appareat,
Romanum diadema vel idioma
praefulgeat, et antiqua renovetur dignitas Romanorum,
et fiat nexus indissolubilis gratiae
nostrae inter Romanum Imperium et Romanos;

Torna all'inizio