Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1024


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod supposito quod iurandum sit, iustum est quod
per Deum iuretur, quia in hoc vis originalis omnis veritatis verbi recognoscitur;
non tamen oportet quod iurare simpliciter sit per se iustum et bonum.
Ad secundum dicendum, quod veneratio divina consistit in ipso iuramento
quasi medio assumpto: sed applicatio eius ad materiam in qua de facili est
defectus, non est omnino conveniens.
Ad tertium dicendum, quod in iuramento divino medium assumitur ex eodem genere:
quia sicut Deus est immutabilis, ita etiam in dicto suo falsitas esse non potest; et
propter hoc iuramentum eius est per se bonum: nec est simile de nostro iuramento.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod aliquid potest habere indecentiam
dupliciter; vel per se, vel ex eo quod sequitur. Quod autem ex se indecentiam
habet, nullo modo potest licitum esse, quantumcumque necessitas incumbat;
sicut patet in stupro, et in aliis quae sunt mala ex genere. Quod autem habet
indecentiam propter periculum sequens, duo requirit ad hoc quod convenienter
fiat. Unum est cautela sufficienter cavens illud periculum: aliud est utilitas consequens:
sicut patet in sectione vulneris. Si enim per eam sanitas reddatur, et
talis cautela adhibeatur quod membra cetera non laedantur, convenienter fit.
Iuramentum autem inconvenientiam quamdam videtur habere, ut dictum est,
propter defectibilitatem humanorum verborum, ad quae assumitur veritas
immutabilis. Si autem humana verba essent hoc modo defectibilia quod semper
necesse esset ea deficere, omnino iuramentum de se indecentiam haberet, et
nulla necessitate liceret iurare. Sed quia verba humana non semper deficiunt,
sed aliquando veritatem habent; ideo diligenti cautela adhibita, ut defectus evitetur,
licet iurare propter aliquam necessitatem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod iuramentum omnino non est prohibitum neque
per Christum, neque per apostolum eius: sed est prohibita facilitas iurandi
propter periculum, ut scilicet quis non ex quacumque causa iuret, nec iuramentum
affectet tamquam per se bonum.
Ad secundum dicendum, quod voluntas absoluta est per se boni; sed eius quod
est bonum tantum propter imminentem necessitatem, non est voluntas absoluta,
sed ex suppositione. In his ergo quae sunt per se mala, utraque voluntas prohibetur;
in his vero quae sunt per se bona, neutra: in his vero quae sunt bona
propter necessitatem aliquam, prohibetur prima voluntas, et non secunda; et
hoc modo prohibetur voluntas iurandi.
Ad tertium dicendum, quod in praedictis factis ubi expectamus divinum iudicium
vel testimonium, praefigit homo quasi terminum et modum Deo testimonium
reddendi; et ideo est quaedam Dei tentatio: sed in iuramento non fit ita, et
ideo non est simile.

Torna all'inizio