veniens resedeat et colloquatur vobiscum, et quod in Exameron dicit, audientes intelligamus, ait enim: “Spectent singuli 
fidelium pulcra animarum monilia, et delectentur maturitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, iustitiae pulchritudine, 
ubertate misericordiae, ut dicatur tibi: Uxor tua sicut vitis habundans in lateribus domus tuae. Nolite quaerere 
alienum thorum, nolite alienae copulae insidiari. Grave est adulterium, naturae iniuria est. Duos primum Deus fecit, Adam 
et Evam, hoc est virum et uxorem de viro, hoc est de costa Adae, et iussit ambos esse in uno corpore et in uno spiritu. 
Quid unum se paras corpus, unum dividis spiritum?” Item super Abraham: “Nulli licet scire mulierem praeter uxorem, coniugii 
tibi datum est ius, ne in laqueum incidas et cum aliena muliere delinquas: vinctus es uxori, noli quaerere solutionem. 
Unde Salomon: A Deo viro praeparabitur uxor.” Forsitan cogitatis quod de laicis tantum dicat, de quibus non est dubium 
habere coniugem? Omnes tamen laici et clerici, quicunque sunt filii Ecclesiae, sacerdotes sunt. Audite qualiter super Lucam 
adversus sacerdotes sanctus dicat Ambrosius, cum de David: “Quomodo autem ille observator legis atque defensor panes 
et ipse manducavit, et dedit his qui erant secum, quos non licebat edere nisi tantummodo sacerdotibus, nisi ut per illam 
demonstraret figuram sacerdotalem cibum transire ad usus populorum, sive quia omnes vitam sacerdotalem debemus imitari, 
sive quia omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt. Ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias 
spirituales.” Quin etiam percipite quid in sermonibus dicat: “Nemo potest mutare naturam, nisi qui dominus est naturae. 
Gravius est enim religionis adulterium quam corporis.” Unde super Lucam: “Disce personae vitium esse, non sexus. 
Sexus enim sanctus est.” Praeter ista apostolum vas electionis audite: “Bonum est homini mulierem non tangere; propter 
fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. ” Fratres karissimi, scimus quoniam episcopis sacerdotibus et levitis 
prophetizare et euangeliorum secreta fidelibus et infidelibus humiliter ac devote nuntiare a Deo datum sit; sed vobis nescio 
a quo propheta sive a quo euangelio instructi sitis, cum lanceis et fustibus illos, ad quorum pedes semper stetistis, male 
diffamando quasi imperatores criminose iudicatis, de quibus beatus Ambrosius in libro Paradisi loquitur: “Sciebat enim Deus, 
te esse fragilem, sciebat iudicare non posse. Ideo dixit quasi fragilioribus, nolite iudicare, ut non iudicemini. Ergo quia 
sicut te infirmum esse ad iudicandum sciebat, voluitque obedientem esse mandato, dicens, nolite iudicare; unde Paulus apostolus: 
Tu quis es, qui iudicas alienum servum; suo domino stat, aut cadit, stabit autem. ” Item quod ipse de improbe 
iudicantibus in aliquem dicat, audi in Beati Immaculati tractatu consilium: “Erranti enim facilius datur venia, quam improbe 
in alterum iudicanti. Necesse est enim, eam formam in te redire iudicii, quam in alium ipse decernendam putaveris.” 
Sed unusquisque karitatis ignem in Deo et in proximo summa cum humilitate et devotione, ut frater hedificetur, habere se 
studeat. De quo caritatis igne quid et Ambrosius super Beati Immaculati tractatu dicat, audiamus et corde intelligamus: 
“Qui hic habuerit caritatis ignem, illic ignem gladii timere non poterit;” et item: “Si nihil argenti in me inventum fuerit, 
heu me in ultima inferni detrudas aut ut stipula totus exuras. Sed si quid in me inventum fuerit auri aut argenti, non 
per meos actus, sed per misericordiam et gratiam Christi, per mysterium sacerdotii dicam fortasse ego: Etenim qui sperant 
in te, non confundentur. Nemo sibi adrogat, nemo de meritis, nemo de potestate se iactet, sed omnes in dominum Iesum: 
omnes ante eius tribunal stabimus; de illo veniam, de illo indulgentiam postulabo. Quae enim spes alia peccatoribus, et 
qui se aurum putat, habet plumbum, et qui se putat granum tritici, habet stipulam, quae possit comburi. Sed hic multi 
sibi aurum videntur habere; non illis invideo.” Item in eodem: “Et si castus et si sobrius sis, cave ne sis negligens. 
Maiorem Christo facit iniuriam, qui advenientem repellit.” Propterea, fratres, gloriosissimi confessoris nostri Ambrosii 
sententiam auribus interioribus graviter percipite, cui refragari a Catholico periculosum et ab iniusto criminosum indubitanter 
esse adscribitur. Ait enim in libro de conflictu vitiorum: “Quod in exordio generis humani masculum et feminam Dominum 
procreasse profiteris, ut mutuis se amplexibus misceri debeant, omnino verissime dicis; sed nubendi licentia quibusdam 
tribuitur, hoc est qui virginitatem, castimoniam, vel vidualitatem nequaquam professi sunt; quibusdam autem non tribuitur, 
id est qui virgines vel continentes esse decreverunt.” Item, fratres dilectissimi, quid sanctus Ambrosius dicat curiose 
attendite. Ait enim in libro de fuga saeculi: “Lex hominum os potuit obstruere, non potuit mentem mutare,” et in septimo 
libro idem super Lucam: “Ab initio autem Dei lex est. Quae est lex Dei? Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit 
uxori suae, et erunt duo in carne una. Ergo qui dimittit uxorem, carnem suam scindit, dividit corpus. Noli uxorem 
dimittere, ne Deum copulae tuae diffitearis autorem. Audi quid dixit Deus: Qui dimittit uxorem, facit eam moechari, 
etenim cui non licet vivente viro mutare coniugium, potest obrepere libido peccandi. Itaque qui autor erroris est, etiam 
reus est culpae. Quam periculosum, si fragilem adolescentulae aetatem errori offeras! Quam impium, si eius destituas 
senectutem cuius defloraveris iuventutem! Qui hominibus obsequeris, Deum verere. Audi legem Domini, cui obsecuntur 
etiam qui leges ferunt: Quos Deus coniunxit, homo non separet. Sed non solum hoc coeleste praeceptum, sed quoddam 
etiam opus Dei solvitur.” At quid sanctus Crisantus in sua passione, ubi mentiri non potuit, dicat, percipite. Ait enim: 
“Errant qui castitatem se putant perfectam suis nisibus obtinere; nisi enim tuo, Domine, inbre flammae fuerint corporales 
extinctae, non potest animus pervenire quo pergit. Libido est bestia maligna, quae in sylva huius saeculi ad devorandas 
animas per carnem et diabolum incitatur. Qui eius mortem evaserit, tibi Deo gratias refert, quia tuum est quod evasit.”  
Explicit sermo Wiberti archidiaconi; incipit Ambrosii, Graecis et Latinis eloquiis eruditus, qui et diaconus. 
24. (23.)  “Deus qui fons est bonitatis, perfectio castitatis, magister caritatis, amator verae virginitatis omniumque virtutum 
auctor, sit nobis hoc in negotio veritatis tutor, adiutor humilitatis, adversariorum defensor, verae virtutis augmentum, sermonum 
iustorum minister, et sincerae caritatis semper incrementum; quam caritatem Paulus apostolus super omnes virtutes 
laudando, ut iam scitis, magnificavit; de qua sanctus Augustinus omnium sententiarum peritia fultus in libro de unico 
baptismo perscripsit dicens: “Videant quam multa et quam magna nichil prosint, si unum quod defuerit; et videant quod 
sit ipsum unum; nec me in homine audiant, sed Apostolum: Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem non habeam, 
nichil sum.” Si igitur aliqua ingruente persecutione tradant ad flammas nobiscum corpus suum pro fide quam pariter confitentur, 
tamen quia separati haec agunt, non sufferentes invicem neque studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis, 
caritatem utique non habendo, etiam cum illis omnibus, quae nichil eis prosunt, ad aeternam salutem pervenire non possunt. 
Idolatras enim in populo Dei gladius interemit, scismaticos autem terrae hiatus absorbuit. Sed quia negotium nobis eminet 
nunc magnum, unde modo tractare cum summa humilitate convenit, a talibus nunc nos subtrahentes quiescamus. Igitur nunc 
nostris occurrat memoriis, quod doctorgentium et veritatis magister Paulus apostolus, tuba salutaris intonat, dicens: “Qui 
se non continet, nubat, melius enim est nubere quam uri. ” Et item: “Volo autem omnes homines esse sicut et me ipsum, 
sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero non sic. Dico autem non nuptis et viduis: 
Bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego. Quod si non continent, nubant, melius est enim nubere, quam uri.” Item 
  |  
  |