| Cap. XXXVI.
 Magistris portulanis de armatura facienda
 contra Januenses et piratas.
 Crebrae nostrorum fidelium, quorum indemnitatem
 omni cautela possibili nostra
 procurat humanitas, querelae nostrum
 auditorium circumstrepunt, qua iter Januensium
 aliorumque rebellium nostrorum piratarum
 saepe laeduntur incursibus et ab eis in rebus
 damna quam plurima, et in personis subire
 coguntur injurias, quibus deberent, rebus ordinarie
 procedentibus, continuas irrogare jacturas.
 Fideles igitur nostros sic reddere volentes
 indemnes, ut offendant etiam et damnificent
 infideles, benigna quadam compassione
 providimus, ut in terris maritimae, qua parte
 potius eorundem rebellium laborat infirmitas
 homines, videlicet quorum magis agitur
 interesse, si foret hoc possibile: vel eos, in
 quorum favorem, hoc tam utile redundare
 potest negotium, adjunctis auxiliis, ad quae
 ipsos verbis pertrahi volumus inductivis: et si
 suasioni forte non crederent, prout expedire
 videbitur, ad ea praecipimus compellendos,
 sine nostris expensis armari vasella competentia
 faciant, quae ut servitia ipsi commodius
 exequi valeant, eis de vasellis nostris volumus
 exhiberi, ad praedictorum rebellium temerariis
 ausibus resistendum: ut dum marinis
 | 
 |