Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 534


et quodammodo appropriatur ad honorem creaturae, quia non addit
aliquam differentiam ad dignitatem pertinentem supra commune; sicut nomen
proprium trahitur ad conversum accidentale; conversum autem essentiale proprio
nomine dicitur definitio. Et quia in Deo est omnis ratio honoris qui invenitur
in creatura, sed non convertitur; ideo latria debetur sibi secundum id quod
est sibi proprium; dulia autem secundum id quod est commune sibi et creaturae
per analogiam.
Ad secundum dicendum, quod obiectum caritatis, cum sit virtus theologica, est
bonitas divina, quae eadem est, sive in se, sive in altero consideretur; et ideo
dilectio Dei et proximi ad unam virtutem pertinent. Sed honor exhibetur excellentiae
absolutae, quae non est unius rationis in Deo et creaturis, sed variatur.
Ad tertium dicendum, quod haec non est tantum materialis differentia, sed formalis:
quia alia ratio reverentiae et honoris invenitur in Deo et in homine, et
ideo causatur diversitas secundum speciem.
Ad quartum dicendum, quod magis et minus non causant diversitatem secundum
speciem, sed aliquando consequuntur eam, quando scilicet magis et minus
causantur ex diversitate eorum quae speciem diversificant.
ARTICULUS 2
Utrum dulia habeat diversas species
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod dulia non habeat diversas species. Dulia enim dividitur contra
latriam. Sed latria. Non dividitur per species. Ergo nec dulia.
2. Praeterea, dulia attendit bonitatem vel excellentiam creatam. Sed hoc invenitur
in omnibus communiter quibus debetur dulia. Ergo non habet diversas species.
3. Praeterea, sicut dulia respicit debitum honoris; ita obedientia debitum praecepti.
Sed obedientia non differt specie secundum diversos quibus debetur. Ergo
nec dulia.
4. Praeterea, cum dulia debeatur diversis secundum infinitos gradus excellentiae,
si secundum diversos quibus debetur, species diversas haberet, essent infinitae
species duliae. Sed hoc est impossibile. Ergo dulia non habet plures species.
SED CONTRA, dulia debetur Deo et creaturae, ut ex dictis, art. 1, patet. Sed non
est eadem ratio honoris in utroque. Ergo est ibi diversa species duliae.
Praeterea, dulia exhibetur rebus inanimatis, sicut cruci, et reliquiis, et etiam
hominibus. Sed in his non potest esse una ratio honoris. Ergo dulia habet diversas
species.

Torna all'inizio