cum Lombardis nostris fidelibus, qui
juxta mandatum nostrum nobis assistunt, unanimiter
et potenter ad obsidionem Parmensium
processimus; eandem sic strictius coarctantes,
quod ipsam procul dubio voluntariam
vel invitam redire in brevi ad nostrum
dominium oportebit. Volumus igitur
et mandamus, quatenus, ut tantae victoriae
participes existentes, armatorum honorabilem
comitivam, sicut unquam nobis
placere cupitis et servire, ad nostram
praesentiam celeriter
transmittere studeatis.
|
|