Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 410


Solutio
Respondeo dicendum, quod in quolibet actu virtutis oportet esse modum: quia
non est iustus aliquis, nisi iusta iuste faciat. Modus autem in actu virtutis est ex
commensuratione potentiae ad obiectum, ut ab eodem a quo speciem habet,
mensuram recipiat. Obiectum autem caritatis bonum est hoc modo quod
bonum simpliciter, ut dicit Philosophus, «est amabile simpliciter:
unicuique autem proprium bonum». Unde cum in hoc contingat esse magnam
diversitatem, et gradus diversos, secundum quod unum est altero melius vel
magis propinquum, oportet quod etiam et actus dilectionis ordinem habeat, ad
hoc quod sit virtuosus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in amore potest accipi duplex gradus. Unus
diligibilis ad diligibile; et de hoc gradu loquimur: alius gradus diligentis ad
diligibile; et de hoc loquitur Bernardus. Hunc tamen gradum quodammodo scit
amor, quodammodo nescit. Scit quidem quantum ad exteriorem effectum, quia
non eadem superioribus et aequalibus impendit; sed nescit quantum ad affectum,
inquantum unit amantem amato; et interdum aliquid de affectu in effectu
relucet, ut scilicet ad superiores nos magis confidenter habeamus, et ad inferiores
magis socialiter.
Ad secundum dicendum, quod amicitia non consistit in aequalitate aequiparantiae
solum: quia potest esse ad superiores, inferiores, et aequales: sed consistit
in aequalitate proportionis; quae quidem aequalitas diversitatem non refugit
quantitatis; sicut eadem proportio, scilicet sesquialtera, est trium ad duo, et sex
ad quatuor, quamvis inaequalis sit quantitatis excessus.
Ad tertium dicendum, quod actus rationis dilectionem praecedit. Priora autem
aliquid sui in posterioribus relinquunt, et ordo quem facit ratio in dilectione
invenitur, ut dilectio sit ordinata; non quod ipsa ordinem faciat, sed quia in
ordinata bona per rationem accepta ordinate tendit.
Ad quartum dicendum, quod aliae virtutes ordinant hominem in seipso, sicut
fides, temperantia et huiusmodi: iustitia vero ordinat ad alium, secundum quod
aequatur ei quantum ad res circa quas est iustitia; sed caritas ordinat ad alium
secundum quod unit per affectum quantum ad ipsum; et ideo proprium obiectum
caritatis est ipsa rationalis natura, ad quam caritas habenda est, in qua
plurimi gradus inveniuntur: et ideo magis assignatur ordo in caritate quam in
aliqua alia virtute.
Ad quintum dicendum, quod in uno genere non potest esse nisi unum summum; et
ideo si diligo aliquid quasi ultimum finem, non possum Deum diligere quasi ultimum
finem. Ex hoc ergo ipso quod alterum quod est minus diligendum, aequiparo
in dilectione ei quod diligendum est magis, non totum dilectionis quod debeo,
impendo ei quod magis diligendum est; et similiter etiam patet in aliis. Unde
caritatis ordo est in praecepto; et peccat qui praepostere agit, ut in littera dicitur.

Torna all'inizio