: Chronicon Novaliciense

Pag 68

II


Cuius sepu<l>chrum ab incole loci sepius mihi ostensum
est. Rex autem, monasterium suis regiis decorans muneribus,
abiit.
V. Ad dexteram na<m>que huius monasterii partem habetur
montem Romuleum excelsiorem cunctis montibus sibi adherentibus.
In hunc ergo monte fertur quondam habitasse estivis temporibus
Romulus, quidam rex elefantiossimus, a quo et nomen
accepit, propter refrigerium et amoenitate loci vel lacu. Hic ergo
mons ad dexteram, ut diximus, circumcingit predictum cęnobium,
ad cuius radicem pergit iter, qua veitur Burgundiam. In
eo quippe monte asserit popularis vulgus habere nonnulla ferarum
genera, sicut et in Cinisio monte ursi, ibices, capreę, et aliarum
ad venacionem apta. De quo oritur rivulus descendens per
nimiam petrarum ipsarum profunditatem, in quo dicitur fontem
Salitam orire mixtimque cum eo currere. Ibices autem et capręę
ac oves domestice sepius solent ad eum concurrere, scilicet per
crepidinem ipsius alvei, cum in planitiem dimergitur, ob amorem
salis, ubi plerumque capiuntur. Dicunt autem quod in isto
monte Romuleo inormem quondam congregasset pecuniam predictus
Romulus, cum in eum maneret, ubi nullus, qui sponte velit

Torna all'inizio