Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 407


viventes. Tangit autem Philosophus I. Polit. tria, quare
contingit alienos renuere civilem vitam. primum est
fortuna, secundum nimia pravitas, et tertium nimia bonitas.
Contingit enim primo aliquos esse non civiles ex
fortuna: ut quia nimium pauperes existentens, non possunt
civiliter vivere, sed coguntur civitatem exire, et agros excolere.
Secundum propter quod homo aliquando redditur
non civilis est nimia pravitas. aliqui enim sic habent
appetitum corruptum et voluntatem perversam, quod
nequeunt vivere in societate et secundum legem: ideo civitatem
aliquando exeunt, vel si non exeant aliquando
expellunt. Hi autem sunt illi, quos (ut recitat Philosophus
I. Poli.) maledicabat Homerus, dicens, Maledictus
insocialis, in legalis, scleratus, affectator belli, veluti sicut
sine iugo existens sicuti volatilia. Tertio aliqui non civiliter
vivunt propter nimiam bonitatem. vita enim civilis
et coniugalis est vita bona, sed est vita ut homo. Aliqui
autem sunt tantae perfectionis, quibus non sufficit vivere
ut homo, sed renuentes coniugium et civilitatem, eligunt
perfectiorem vitam. nam licet qui nubit, et qui civiliter
vivit, bene faciat; tamen qui non nubit, et qui non civiliter
vivit, ut liberius contemplationi vacet, melius facit.
Est ergo homo naturaliter animal civile, non obstante
quod contingat aliquos non civiliter vivere: nam quicunque
non civiliter vivit (nisi ex paupertate, vel ex fortuna
hoc accidat) vel est bestia et sceleratus et sine iugo,
non valens legem et societatem supportare,
vel est quasi deus idest divinius, eligens
altiorem vitam. propter quod scribitur
primo Poli. quod non potens
aliis communicare,
nulla est pars
civitatis,
sed vel est bestia vel est
deus.

Torna all'inizio