ARTICULUS 2
Utrum per successionem temporum fides profecerit
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod per successionem temporum fides non profecerit quantum ad ea
quae explicite sunt credenda. Fides enim, ut dicitur in littera, caritati proportionatur.
Sed caritas est eadem et aequalis per omnia tempora. Ergo et fides.
2. Praeterea, quod in scientiis crevit humana cognitio, hoc est propter imperfectionem
eorum qui primitus artes adinvenerunt imperfecte, ut dicitur in
2 Elench. Sed fidei doctrina non habet principium ab inventione humana,
sed ab inspiratione Dei, in quo non cadit aliqua imperfectio. Ergo non debuit
per incrementa temporum proficere.
3. Praeterea, fides quantum ad substantiam semper eadem manet. Si ergo
cognitio fidei secundum diversa tempora proficit, oportet quod in primo tempore
habeatur, saltem implicite tantum, quod in sequenti etiam explicite cognoscitur.
Sed minorum est habere fidem in cognitione maiorum. Ergo quandocumque
fides fuit implicita alicuius articuli in aliquo homine, fuit eiusdem articuli fides
explicita in aliquo alio homine. Hoc autem secundum omne tempus convenit,
quod aliqui articuli a quibusdam implicite, et ab aliquibus explicite cognoscantur.
Ergo fides non crevit per successionem temporum.
4. Praeterea, articulus est indivisibilis veritas. Sed quod est indivisibile, non potest
ulterius distingui. Ergo cum semper fuerit fides contenta sub aliquibus articulis,
videtur quod non potuerit magis distingui, ut articuli explicite cognoscerentur.
5. Praeterea, per hoc videtur quod etiam modo eadem ratione possent articuli
multiplicari per successionem temporum; quod falsum esse videtur.
SED CONTRA, Exod. 6, 2, Dominus dixit ad Moysem: «Ego sum Deus Abraham,
Deus Isaac, et Deus Iacob; et nomen meum Adonai non manifestavi eis». Ergo
Moysi fuit aliquid revelatum de Deo quod patribus revelatum non fuerat. Similiter
etiam David dicit, Psalm. 118, 10: «Super senes intellexi»; et Petrus suo tempore
completum asserit, Act. 11, 17, quod dicitur Ioelis 2: «Effundam de spiritu meo».
Praeterea, Gregorius dicit, quod per successiones temporum
crevit divinae cognitionis augmentum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non oportuit semper habere fidem explicitam de
redemptore. Non enim cognoverunt homines de eo per fidem quod Angeli ignoraverunt:
quia cognitio fidei per revelationem quae est a Deo, est mediantibus
Angelis, ut dicit Dionysius, 4 cap. cael. Hier. Sed Angeli mysterium redemptionis
non cognoverunt; unde Apostolus dicit Ephes. 3, quod erat absconditum in
Deo. Ergo nec homines de eo fidem explicitam habuerunt.
|
|