Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 387


Quod in domibus regum et principum sunt ipsis
ministris officia committenda.
Cap. XVI.

Cum in domibus regum et principum ministris officia
dispendantur, ut aliqui praesint mensis, aliqui multitudini
equorum, aliqui vero aliis rebus prout requirit
modus domesticus: quantum ad praesens spectat, tria sunt
attendenda, videlicet ordo ministrandi, facilitas exequendi,
et conditio ministrantium. Primo enim attendenda
sunt officia domestica sic esse committenda ministris, ut
reservetur ibi debitus ordo ministrandi: quod maxime
fieri contingit, si nunquam officium aliquod committatur
ministris pluribus nisi illi plures sint sub aliquo uno,
cuius quasi architectoris sit principaliter intendere circa
officium commissum. Ratio autem assignatur 2. Polit.
ubi dicitur, quod aliquando deterius serviunt multi ministrantes
quam pauci. Nam cum multis idem ministerium
committitur; saepe illud negligitur: nam saepe quilibet
ministrantium huiusmodi ministerium negligit, credens
quod alius exequatur illud: ubicunque enim est multitudo,
ibi est confusio, nisi multitudo illa reducatur ad
aliquid unum. Sicut videmus in Universo, quod ipsum est
maxime ordinatum, eo quod multitudo entium existentium
in ipso, reducatur in unum primum ens, ut in unum
Deum, a quo omnia ordinantur. Sic quaelibet multitudo,
si debet esse ordinata, oportet reduci in unum aliquem, a
quo ordinetur. Quare si multis ministris committutur officium
aliquod, ne iliud negligatur, et ne fiat confuse et
inordinate, praeficiendus est unus architector ministris illis,
cuius sit soliticare et ordinare illos. Est autem hoc documentum
maxime necessarium in gubernatione domorum
regalium, ubi propter magnitudinem officiorum

Torna all'inizio