Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 369


I. Politicorum quod in prima communitate quae est domus,
manifestum est nullum esse opus ipsius commutationis
igitur propter communitates alias est communitatio
introducta. Sunt autem aliae communitates a communitate
domus. ut communitas vici, vel civitatis, vel totius
regni, et provinciae, vel etiam diversorum regnorum, aut
diversarum providentiarum. Aliquando enim indigentia ad
vitam non inveniuntur in toto regno uno, propter quod
oportet discurrere aliquos per diversas mundi partes, et
per diversas regna, et regiones, quaerendo aromata et alia
quae requiruntur ad vitam. propter enim diversum aspectum
syderum et planetarum, aliquibus abundant partes
calidae quibus non abundant frigidae et econverso. propter
quod non solum oportet communicare et conversari
ad invicem homines unius vici, vel unius civitatis, aut
unius provinciae, sed etiam diversarum provinciarum, et
regnorum. propter has ergo communitates introductae
sunt illae tres species commutationum. Nam et si ad communitatem
vici, vel civitatis, aliquo modo sufficeret commutatio
rerum ad res: tamen ad communicationem
quod habetur in toto regno, oportuit introduci commutationem
rerum ad denarios, et econverso. Rursus si in
communicatione totius regni sufficeret commutatio rerum
ad denarios, et econverso: in commutatione tamen,
quae est diversorum regnorum, et provinciarum, oportuit
introduci non solum commutationem rerum ad res,
vel rerum ad denarios; sed etiam denariorum ad denarios.
Antiquitus enim homines (ut satis innuit Philosophus
primo Politicorum) in simplicitate viventes quasi
solum commutabant res ad res. ut si unius abundabat in
vino, et alius in frumento, commutabant vinum ad frumentum,
et per huiusmodi commutationem subveniebant
sibi ad sufficientiam vitae. quin modus (ut ipse ait) adhuc reservatur
apud multas Barbaras nationes, quae non habentes
denariorum usum, solum res ipsas commutant. Hic

Torna all'inizio