De congelatione Padi.
Et eodem anno Padus ita congelavit, quod homines transibant
dictum flumen equestres et pedestres.
Quod Advocati de Mantua interfecerunt episcopum suum.
Et eodem anno fuit mortuus dominus Guidhottus episcopus
Mantue, filius condam Frugerii de Corigia, ab Advocatis de
Mantua die Lune XIIIIo intrante Maio. Huius soror domina
Sophya, uxor domini Rainerii de Adhelardis de Mutina, mea
devota fuit.
Quod papa Gregorius nonus flevit cum cardinalibus suis, audita morte Mantuani
episcopi.
Et nota quod collegium canonicorum et clericorum de Mantua
ad curiam domini pape misit nuntium spetialem et eloquentissimum,
qui mortem sui episcopi summo pontifici nuntiaret.
Qui quamvis esset iuvenis, ita tamen coram papa et cardinalibus
splendide peroravit, quod omnes admirati sunt. Et finitis verbis
suis protulit dalmaticam sanguinolentam episcopi Mantuani,
cum qua apud Sanctum Andream de Mantua fuerat interfectus,
et expandit eam coram papa, dicens: «Vide, pater, et considera
et cognosce utrum tunica filii tui sit an non, ut scias». Qua visa,
flevit dominus papa Gregorius nonus quasi inconsolabiliter cum
omnibus cardinalibus. Erat enim homo multum compassivus,
habens viscera pietatis.
Quod Deus gravius punit iniuriam servorum suorum, quam suam.
Verumtamen Advocati de Mantua, qui sui episcopi interfectores
extiterant, de civitate expulsi fuerunt, nec fuerunt amplius
|
|