Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 100


purgationibus uti debent.
<CAPITULUM XIX. DE ELIGENDA SPECIE PURGATIONIS >
Si vero qua purgatione sit utendum scire volueris, considera situm materiei, quia secundum situm eius purgatio maxime variatur. Verbi gratia, si materia sit in epate, quod cognoscitur, si calida fuerit, per dolorem fortem et punctionem dextri lateris, per tincturam urinae, siccitatem oris et labiorum et similim. Distingue: si declinat ad giplum, <purga> per urinam, si ad simam: partim per egestionem, partim per urinam.Si vero frigida, quod scitur <per> signa contraria, eadem distinctione utendum.Si sit <in> intestinis vel in fundo stomachi, per secessum evacuanda est etiam quocumque tempore; si in ore stomachi, per vomitum, vel etiam in extremitatibus et maxime partium inferiorum. Si sub cute, per
sudorem, scarificationes, fricationes, balneum, ruptoria et cauteria, et maxime, ubi medicina – <materia> inclusa in spiraculum – adviam competentem habere non potest. Si in pectore, per tusses et sputum. Quae omnia, utrum materia sit hic vel ibi, per laesiones operationum, quae fieri debent in membris illis, per superfluitates, per accidentia, quae
membrum naturaliter consequuntur. Quandoque tamen aliqua causa impediente per membrum, ubi materia continetur, purgationem facere non audemus, ut si materia sit in ore stomachi et infirmus patitur rupturam in pectore vel vulnus in pulmone vel apostema in gutture vel si transitus materiei non posset fieri nisi per principalia. [100 rb]
<CAPITULUM XX.> DE CIRCUMSTANTIIS ET CAUTELIS CONSIDERANDIS ANTE PURGATIONEM
Certitudo purgationis non habetur, nisi diligenter hae circumstantiae requirantur, quibus consideratis perfecte evacuatio tuta erit, et sunt undecim; his versibus comprehenduntur:
Ars, aetas, virtus, regio, complexio, forma,
Mos et symptoma, repletio, tempus et aer:
Haec sunt pensanda medico purgare volenti.

Torna all'inizio