hominem. Nos ergo adoptati, qui peccati cautione exigente, iure  
diabolicae fraudis detenti, extranei a nostri conditoris consortio  
dominioque longius distabamus. Corruptae uidelicet naturae concubitu  
in iniquitatibus concepti et in delictis de matris iactati utero,  
filii irae eramus. Ille non adoptatiuus sed proprius dei filius, in  
plenitudine temporum missus a patre, natus ex muliere, factus sub  
lege, adoptionis nobis gratiam sua dignatus est benignitate per  
lauacrum regenerationis largire.  Quotquot autem  ait euangelista  
 receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri.  Adoptator quapropter  
ille, sicut saluator, liberator et redemptor, non adoptatus,  
quia nec saluatus nec liberatus nec redemptus. Nos nimirum  
saluati, liberati et redempti; ille prorsus saluator, liberator, redemptor  
et adoptator, qui nos saluauit, liberauit, redemit et adoptauit  
in sortem filiorum dei, ut qui ex debito filii eramus irae, hoc  
est diaboli, gratuito eius munere filii dei per ipsius gratiam effici  
mereremur.  
 I 27  (I 27) Tu causaris: 'qui negat' inquis 'eum adoptiuum  
secundum hominem filium dei, neget necesse est eum uerum fuisse  
hominem'. Quur, obsecro te, hoc sentire rugosam gerens non  
erubescis frontem? Quur tam stulte non te pudebit de uno Christo  
deo et homine effari, cum adoptiuus filius ille dici debeat, qui  
purus est homo, qui non merito, sed ex dono gratiae, adoptionis  
nomine censetur, qui non una persona ex utraque natura cum deo  
constat, sicut dominus noster Iesus Christus, qui semper ex quo  
conceptus de spiritu sancto in utero uirginis secundum hominem  
coepit esse, sempiternus permanet deus et homo? Numquidnam  
cum confiteor eum non redemptum, sed redemptorem, non saluatum,  
sed saluatorem, putas ne hominem negem eum? Hominem  
inquam illum uerum confiteor; sed deum uerum eum praedicans  
ueneranter adoro.  
 I 28  (I 28) Addis adhuc et aliud, quia finem non habent uerba  
uentosa, non posse quidquam membra habere, nisi hoc quod 
  |  
  |