4. Praeterea, ea quae differunt secundum genus, non sunt transmutabilia invicem.
Sed corruptibile et incorruptibile sunt huiusmodi, ut in 10 Metaph. dicitur.
Ergo non potest esse ut homo, qui nunc est corruptibilis, prius fuerit incorruptibilis.
5. Praeterea, mortale est una de differentiis constitutivis hominis. Sed, ut in
8 Metaph. dicitur, qualibet differentia apposita vel amota, fit alia species;
sicut etiam numerus per additionem et subtractionem unitatis. Ergo si
homo ante peccatum fuisset immortalis, fuisset alterius speciei: quod est
inconveniens.
SED CONTRA, Apostolus, Rom. 6, 23, dicit: «Stipendia peccati mors». Ergo homo
ante peccatum mortuus non fuisset. Idem potest haberi ex hoc quod dicitur
Sapient. 1, 13: «Deus mortem non fecit... Sed impii manibus et verbis accersierunt
illam». Praeterea, poena non praecedit culpam. Sed mors est maxima poenarum; unde
a Philosopho finis terribilium dicitur in 3 Ethic.. Ergo ante peccatum
mortuus non fuisset.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, ut ex 2 Phys. habetur, ea quae sunt ad
finem, instituuntur secundum rationem finis, ut patet praecipue in artificialibus.
Cum ergo homo institutus esset ad finem beatitudinis excedentis omnem facultatem
humanae naturae, oportuit quod in ipsa sui institutione aliquid sibi collatum
fuerit supra facultatem principiorum naturalium. Ex principiis autem naturalibus
esse perpetuum habere non potest, cum ex contrariis componatur, quod est
causa corruptionis in rebus, cum forma materiam perficiat secundum eius capacitatem.
Unde hoc sibi supra conditionem naturae suae collatum fuit ut anima,
quae in tam nobilem finem ordinabatur, secundum potestatem suam supra communem
naturae ordinem quo materia recipit esse secundum sui conditionem,
esse perpetuum materiae communicaret. Et quia haec potestas animae super
corpus consequebatur ex ordinatione eius in finem, non poterat impediri eius
effectus nisi per deordinationem eius a fine, quae sine peccato esse non poterat:
et quia peccare poterat, libero arbitrio nondum in iustitia confirmato, poterat
impediri eius effectus, ut morte esse perpetuum interciperetur: et ideo quodammodo
erat mortalis, inquantum poterat mori; et quodammodo immortalis,
inquantum poterat non mori. Sed potentia moriendi non poterat reduci statim in
actum, nisi praecedente immutatione animae secundum actum peccati: ideo simpliciter
dicendus erat homo in statu illo immortalis, et mortalis non nisi secundum
quid, scilicet si peccaret: quia, ut in 9 Metaphys. dicitur, illud
dicitur simpliciter esse in potentia ad aliquid quod potest statim reduci in
actum uno motore: sicut non dicimus quod ex terra possit fieri statua, sed ex
cupro, quamvis ex terra fiat cuprum.
|
|