Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 591


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Nullum plus credimus victoriosissimae regalis excellentiae vestre uti presidium,
quam erga beatum Petrum apostolorum principem et pro eius sanctae aecclesiae
exaltatione, sicut coepistis, usque in finem decertari.
Quatenus salutantes triumphatorissime erga vos benivolentiae vestrae, per hos
nostros affatus enucleatius vobis de partibus istis insinuamus, qualiter nefandissimi
Neapolitani una cum Deo odibiles Grecos, praebente maligno consilio Arighis duce
Beneventano, subito venientes Terracinensem civitatem, quam in servitio beati Petri
apostolorum principis et vestro atque nostro antea subiugavimus, nunc autem in
valido consilio iterum ipsi iam fati nefandissimi Neapolitani cum perversis Grecis invasi
sunt. Nos quidem sine vestro consilio nullatenus ibidem dirigere voluimus; sed
poscimus vestram a Deo promotam regalem excellentiam, ut, sicut solita est, pro
amore beati Petri clavigeri regni caelorum disponere debeat et celeriter nobis Vulfuinum
dirigere, ut hic apud nos Kalendas Augustas paratus esse festinet; atque
talem eidem mandationem facere iubeatis, ut cum omnes Tuscanos seu Spoletinos
atque cum ipsos nefandissimos Beneventanos in servitio vestro pariterque nostro ad
recolligendum ipsam civitatem Terracinensem eveniant, simulque Domino annuente
ad expugnandum Caietam seu Neapolim, nostrum recolligentes patrimonium, quod
ibidem in territorio Neapolitano ponitur, occurrant, ut, eos in omnibus subiugantes, sub
vestra atque nostra sint dicione.
Placitum quidem cum ipsi fallaces Neapolitani per missum eorum nomine Petrum
in istum sanctum Paschę habuimus – patrimonium nos beati Petri apostoli, quod
ibidem in Neapoli ponitur, exquirentes et in vestro servitio eos subiugare desiderantes –:
ut, quindecim obsides ex nobilissimis eorum filiis nobis dantes, ipsam civitatem
Terracinensem illi colligerent, sub ea videlicet ratione, ut issent ad patricium
eorum in Sicilia et, si nostrum patrimonium reddere voluissent, ipsam civitatem et
obsides reciperent. Sed nos sine vestro consilio neque obsides neque ipsam civitatem
reddere habuimus, eo quod pro vestro servitio ipsos obsides apprehendere cupiebamus,
quia eorum malignum consilium aliud non est, nisi una cum infidelissimo Arigihs duce
Beneventano tractantes. Et cotidie missos nefandissimi patricii Sicilię ipso Arighis

Torna all'inizio