Confovet affectu. Que, dum considerat illud
Quod non conveniunt nec in una sede morantur
Maiestas animi cum fedo carnis amore,
Nulla fit ad tenebras convenctio lucis, honestum
Cum turpi se non patitur; docet inde Sorores
Carnalem strepitum de mentis pellere sede,
Quodque vacare Deo studeant, mentisque recessu
Obliviscantur patriam, carnisque propinquos
Abiciant, miseros affectus carnis et eius
Omnes restringant nugas, ratione magistra.
Instruit hinc mater monstratque quod insidiosus
Hostis multiplices laqueos abscondit, ut inde
Puras decipiat animas; aliterque dolosus
Mundanos, aliter sanctos subvertere temptat;
Diversisque viis hostis molitur apertis:
Nunc pugnat vitiis, et nunc virtutis amictum
Mentitur, falsumque struit sub ymagine veri;
Turpe vel obscenum sub tegmine celat honesti.
Et quia multotiens languet mens ipsa quiete,
Orando torpet animus, meditando pigrescit,
Mens variis acta studiis invescit in illis;
Expedit ut mente subeant diversa vicissim:
Nunc foris insistat operi, nunc otia querens
Mens sibi se rapiat, opus intermittat et alte
Conmigret, solisque Dei penetralibus insit.
Istud dum repetit anima, dum decoquit intus,
Pellere desidiam, torporem mentis et omnis
Accidie vitium cupiens sollertia matris;
Tempora distinguit, movet in diversa Sorores:
Nunc orare monet, tranquilla mente supernis
Versari studiis, nunc insudare labori,
Nunc citat exterius ad opus, nunc advocat intus
Ad studium mentis, ut sic fastidia tollat.
Nam dum cedit opus studio, studiumque labori,
|
1
5
10
15
20
25
30
|