insulis circumadiacentibus. et habuit .III. filios, scilicet
Iovem, Neptunum et Plutonem. divisit autem filiis suis
regnum, ita quod Iovi dedit montem Olimpum et circumadiacentem
regionem. unde post mortem deus Olimpi vocatus est.
alteri filio, scilicet Neptuno, dedit loca maritima. unde post
mortem appellatus est deus aquarum. tertio filio, scilicet
Plutoni, dedit omnia loca silvarum. unde post mortem appellatus
est deus inferni primus autem filius, scilicet Iupiter,
timens ne Saturnus, pater eius, alios filios generaret, eunuchum
fecit; postmodum autem ipsum occidere procurabat. quapropter
Saturnus, inde fugiens, in Ytaliam venit et in partibus Tuscie
apud Subtrium latuit. unde et pars [illa] Ytalie Latium
a latendo nomen accepit. tandem Saturnus post mortem Iani in
Ytalia regnavit. iste Saturnus primo docuit homines illos domos
edificare, terras colere, vineas plantare. unde et de Gretia
semina furmenti fecit portari et vites afferri. prius enim homines
in criptis et casellis de frondibus factis habitabant, et more
bestiarum glandes et radices edebant. iste Saturnus monetam,
naves, vela et clipeos fieri primo docuit in Ytalia.
quapropter post mortem suam Gentiles eum deum suum fecerunt.
et ipsi tanquam deo cultus divinos exibuerunt.
|
|