Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1860


licterarum signato consueverant sacrificantes discedere et insequenti
redeuntes anno uti liquerant signatum inveniebant: ex
quo apparet nec ibi ventos efflare nec aves volare nec pluvias
cadere aut aliam ullam alterationem causari, quin imo, quia
subtilissimus sit aer, sunt qui dicant solitos cum spongiis aqua
plenis et olfactui appositis ascendere ut aerem attraherent crassiorem.
Videtur quidem Olympus quasi Ololampus, idest celum,
quod et olympus etiam nominatur. In hoc insuper dicunt
Iovem adversus Titanas pugnaturus aquile primo augurium
habuisse.
OLYMPUS alter a superiori mons est in Gallogrecia, clarus
victoria Manlii Volsonis ex Tolostobogiis habita.
OLYMPUS mons est a superioribus alius in Minori Asya
Smirne propinquus, qui et Mysius dictus est, cuius in radicibus
Hannibalem dicunt Brusam condidisse civitatem dum
apud regem Bithynie Prusiam moraretur.
OLYMPUS mons est eque a superioribus alius, nam in Ethiopia
secus mare Rubrum est, quem aiunt oriente sole usque in
horam diei quintam flammas emictere. Est enim haud longe ab
Eliopoli civitate.
OLISIPO mons est Hispanie cui et oppidum eiusdem nominis
est appositum, hoc memoratu dignum: nam equas in eo ex
favonio vento concipere et velocissimos equos parere testantur
incole.
OLIVARUM mons est in Iudea Hierusalem iunctus, inter ceteros
orbis veneratione dignior. Nam in eo Christus veri Dei filius
discipulos docuit, oravit et ad Patrem rediens ultima in terris
reliquit vestigia. Quo in loco non absque divinitatis miraculo
cum ob reverentiam et memoriam sue Ascensionis ecclesia
rotundo scemate conderetur, nulla arte, nullo fabrorum ingenio
obtineri potuit ut summum culmen ecclesie tegeretur, ut
appareret a terra in celum usque Deum voluisse nulla interposita
re sui glorificati corporis integrum conservari meatum.
OMOLON mons est Thessalie.
OPON promontorium Crete insule se in occidentem
vergens.
OPITUS Macedonie mons est.

Torna all'inizio