SED CONTRA, Philosophus, in 1 Ethic., distinguit virtutes morales et
intellectuales; et morales distinguit secundum rationale per essentiam et per
participationem. Sed rationale per participationem est in irascibili et concupiscibili.
Ergo etc.
Praeterea, Philosophus assignat differentiam inter continentem et temperatum;
quia continens patitur et non deducitur; temperatus autem non patitur. Sed hoc
non potest esse nisi in temperato sit aliquid in illa vi in qua sunt natae esse passiones.
Cum ergo passiones in irascibili et concupiscibili sint, videtur quod in
irascibili et concupiscibili sit aliqua virtus.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod iustitia sit etiam in irascibili et concupiscibili. Quia
iustitia est moralis virtus, cuius subiectum est rationale per participationem,
quod est irascibilis et concupiscibilis. Ergo iustitia est in irascibili et
concupiscibili.
2. Praeterea, tres sunt vires motivae: rationalis, irascibilis, et concupiscibilis.
Sed iustitia non est in rationali, quia non est virtus cognitiva. Ergo est in irascibili
vel concupiscibili.
3. Praeterea, voluntas se habet aequaliter ad omnia opera virtutum: quia
omnes virtutes sunt habitus voluntarii. Ergo eadem ratione vel omnes virtutes
sunt in voluntate, vel nulla. Non autem omnes virtutes sunt in voluntate: quia
fortitudo est in irascibili, temperantia in concupiscibili. Ergo iustitia non est in
voluntate nec in ratione, ut dictum est; ergo est in irascibili vel concupiscibili.
4. Praeterea, in illa vi est virtus aliqua sicut in subiecto ad quam pertinet materia
virtutis. Sed materia iustitiae pertinet ad irascibilem et concupiscibilem:
quia quantum ad materiam exteriorem circuit actus aliarum virtutum, ut dictum
est. Ergo est in irascibili et concupiscibili.
SED CONTRA, Anselmus dicit, quod iustitia est rectitudo voluntatis
propter se servata. Sed rectitudo voluntatis est in voluntate sicut in subiecto.
Ergo iustitia est in voluntate, et non in irascibili et concupiscibili.
Praeterea, iustitia consistit in ordine ad alium. Sed ordinare non est nisi rationis.
Ergo iustitia non est in irascibili et concupiscibili, sed in ratione.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod prudentia non sit in ratione. Quia, sicut dicit
Philosophus, in 6 Ethic., prudentia praeceptiva est. Sed praecipere pertinet
ad voluntatem, quae est motor omnium virium, ut dicit Anselmus. Ergo prudentia
est in voluntate sicut in subiecto.
2. Praeterea, eligere videtur esse actus prudentiae. Sed electio non est actus
rationis, sed liberi arbitrii, quod est idem quod voluntas. Ergo prudentia non
est in ratione sicut in subiecto, sed in voluntate.
|
|